VENERABILI SERVO DEI CAROLO A SANCTO
ANDREA,
SODALI CONGREGATIONIS PASSIONIS IESU CHRISTI,
BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ipse Christus Dominus, unus
Magister noster, qui firmiter nuntiavit hominum multitudini «Beati
misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur» (Mt 5, 7), non dubitavit
hoc etiam ponere praeceptum: «Estote misericordes, sicut et Pater venter
misericors est» (Lc 6, 36). Fratrum enim nostrorum plane miserentes ad perfecta
Patris caelestis (cf. Mt 5, 48) magis magisque accedimus, qui «dives est in
misericordia» (Eph 2, 4).
Ipsa eiusmodi misericordia proprie ac mirum in modem tota
collustratur vita illius presbyteri, Congregationis Passionis Iesu Christi
sodalis, cui nomen Carolus a Sancto Andrea, qui altera praesertim medietate
saeculi XIX et in Hibernia et in Anglia late innotuit sive ut providus minister
in fratribus separatis cum Deo reconciliandis, sive in solacio aegris et
afflictis afferendo, sive ut ille qui potissimum morientes divinae gratiae
renitentes adiuvare consueverat. Quarto loco a coniugibus Petro Iosepho Houben
et Ioanna Elisabeth Luyten, qui agricolae erant ac pastores, in oppido dioecesis
Ruremundensis anno MDCCCXXI natus est die XI mensis Decembris, quo ipso die
ibidem in baptismate nomina accepit Ioannem Andream. Cum puer optimis moribus
christianisque principiis educatus esset a piis navisque parentibus, quorum
vita domestica tum preces complectebatur Deo communiter crebriterque
adhibendas, tum praecepta Sacro assistendi et Sacrarnentis se muniendi, dein
adolescens factus quattuordecim annorum aetate Sanctissimam Eucharistiam anno
MDCCCXXXV primum sumpsit mense Maio unoque post mense, seu die XXVIII Iunii,
Confirmationis unctione Ioannes Andrea miles factus est Christi. In litteris
elementariis diligenter se gessit et munere ministrantis in paroeciali templo
rite est functus, mansuetudine quidem et oboedientia praestans necron pietate in
Eucharistiam ac B. V. Mariam. Parentibus auxiliandi causa, labores operarii
sustinuit; aetate autem viginti annorum tres per menses militavit, tunc quoque
bene moratum se praebens virum ac recti exempli. At in eo iam erat ut exortum
coalesceret germen eius ipsius vocationis ad vitam monasticam ac sacerdotalem.
Mortua matre, pater sivit eum ingredi Congregationem Passionis Iesu Christi;
ita ut sese receperit in recessum prope locum «Ere» in dioecesi Tornacensi
situm, quem Beatus Dorninicus Barberi a Matre Dei anno MDCCCXL condiderat. Ut
sodalis Congregationis nomen accepit Carolum a Sancto Andrea, anno autem
MDCCCXLVI religiosam professionem ipse nuncupavit die X mensis Decembris, quinto
et vicesimo aetatis anno impleto. Studia philosophica aggressus ac deinde
theologica, progressus fecit in doctrina et in virtutibus, in humilitate prae
aliis, itemque simplicitate et oboedientia enituit necnon caritate erga fratres
et Regulae observantia. Sacerdos die XXI mensis Decembris factus anno MDCCCL,
duobus post mensibus Londinium profectus est, ut alacri ac foecundo operam daret
apostolatui, qui conciliaturus erat ei sanctimoniae famam etiam atque etiam
augescentem. Varia in ministeria ut sodalis apud plures Communitates incumbere
solitus, anno MDCCCLVII oboedientia ductus Eblanam Hiberniae urbem die IX mensis
Iulii attigit seseque recepit in recessum Sancti Pauli a Cruce ad Montem Argum
(«Mount Argus»), in illa dehinc regione apostolatum provide expleturus. Cum
autem in Angliam anno MDCCCLXVI remigravisset, pluribus in recessibus deinceps
usque ad annum MDCCCLXXIV commoratus operam praestitit, et quidem praesertim in
loco «Sutton» ad sepulcrum Beati Dominici a Matre Dei. Postquam denuo in
illum prope Montem Argum recessum remigravit, ut illic perpetuo maneret,
indefessus iteratam Christifidelibus adiuvandis operam dedit, quaerens et
Hiberniae sanctimoniam et Angliae reditum ad Fidem Catholicae Ecclesiae; qua de
causa Pater Carolus a Sanctus «Monte Argo» vocari coeptus est. Ad audiendas
confessiones fidelium, qui frequentiores ad eum accurrebant, a mane usque ad
vesperum se ipse totum contulerat, ita ut testis quidam eum aequaverit sancto
Ioanni Vianney, illi loci «Ars» parocho olim insigni. Fideles etiam plures, in
primisque aegrotantes, eum adibant ut aut sibi bene suaderetur, aut solacium
invenirent, aut peculiaris sibi impertiretur benedictio. Ipse praeterea, qui
nulli umquam parcebat labori omnemque ferebat defatigationem, omnes laeto
hilarique recipiebat vultu, omnibus omnia factus, Spiritus Sancti gratia
adiuvante, necnon sancto Paulo a Cruce intercedente, cuius reliquiis utebatur
in benedictionibus impertiendis. Vereque Deus apostolatum sui servi confirmare
videbatur «sequentibus signis», inter quae etiam infirmorum sanationes, quae
cum explanari aliter non possent, interventui praeternaturali tribuebantur ab
ipsis medicis ab Ecclesia separatis. Unum Deum haud fugit quot animi beneficiis
affecti sint per annos apostolatus eius, quo ipse, dum et in Anglia et in
Hibernia plures ad Ecclesiae unitatem non catholicos reducebat, haudquaquam
desistebat a precationibus Deo pro coniunctione omnium christianorum
adhibendis, minime oblitus Hollandiam, patriam dilectam, ad quam vero numquam
iam rediit. Pater Carolus, etsi verus orator translaticio sensu non erat,
fervidas tamen pro fidelibus hortationes habebat intra celebrationem
Eucharistiae, quo tempore etiam visus est quondam quasi transfiguratus, tum
postquam benedictionem impertiverat, tum in horto ipsius recessus ante cryptam
Beatae Mariae Virginis Immaculatae. Qui et a sodalibus et a fidelibus verus
certusque existimabatur «homo Dei », in summa semper meditatione defixus erat
et Orationi instare consueverat ultra tempus Regula statutum, divinaeque
psalmodiae in choro noctu diuque assiduus fuit ad id usque tempus, quo haec
fieri passae sunt vires eius. Constanti ferventique refulsit usu theologalium et
cardinalium virtutum votorumque religiosorum observantia, exemplar factus
optimi cultoris passionis Christi, sueta tranquillitate numquam derelicta et
conciliante benignitate semper servata. Curavit poenitentias exsequendas in
Communitate, necnon crebra ieiunia et abstinentias Regula sancita, haud
obstantibus variis infirmae valetudinis incommodis decursu annorum
ingravescentibus. Ad divinam Victimam plane adhaerens, se ipse totum immolavit,
cum vitam contulisset ad postremam aegritudinem, quam ad mensem tenuit,
purificandam atque die V mensis Ianuarii, postremis Sacramentis Ecclesiae summa
fide ac pientissime receptis, magnificum animum Deo reddidit anno MDCCCXCIII.
Quinque per dies ingens populi copia ad recessum Montis Argi accucurrit ut
illic Patris Caroli cadaver salutaret iacens in templo, ubi adhuc quiescens
universalem exspectat resurrectionem. Ob amplissimam sanctitatis eius famam, qua
praeclarus servus Dei Carolus a Monte Argo («Mount Argus») fruebatur,
ordinarii quos dicunt Processus Canonici aninis MCMXXII-MCMXXIX tum super
eiusmodi fama tum in universum super scriptis eius ac virtutibus in Curiis
Dublinensi et Ruremundensi celebrari sunt. Cumque super scriptis die IX mensis
Maii editum esset Decretum anno MCMXXXIV, Beatificationis causa uno post anno
introducta est die XIII mensis Novembris. Annis autem MCMXXXVMCMXXXVIII
apostolicis Processibus instructis super virtutibus specialiter ac miraculis,
validitas omnium Processuum die XIV mensis Decembris agnita ac decreta est anno
MCMXLV. Nos ipsi anno MCMLXXIX, servatis servandis iure praescriptis, de
virtutibus a Venerabili Servo Dei heroum in modum cultis Decretum die X mensis
Maii edidimus. Anno denique MCMLXXXVIII, ipso die I mensis Septembris, Decreto
statuimus constare de miraculo, intercedente servo Dei Carolo a Sancto Andrea, a
summo Deo patrato, id est de certa extra vires naturae sanatione dominae
Octaviae Verheggen in loco «Sittard» (in Hollandia) ad effectum anno MCMLII
adducta.
Ad Beatificationis liturgicos ritus apte agendos diem Ipsi
statuimus XVI mensis Octobris, quo hic Romae una simul Bernardus Maria a Iesu,
Carolus a Sancto Andrea et Honoratus de Biała ad Beatorum honores eveherentur.
Quod enim hodierno die in Patriarchali Basilica Petriana factum est hac ipsa
quam pronuntiavimus formula: «Nos, vota fratrum nostrorum Marci Caliaro,
Episcopi Sabinensis-Mandelensis, Desmondi Connell, Archiepiscopi Dublinensis
atque Iosephi Glemp, Archiepiscopi Gnesnensis et Varsaviensis, necnon
plurirnorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium
explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Bernardus Maria a Iesu,
Carolus a Sancto Andrea et Honoratus de Biała, Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Bernardi Mariae a Iesu, die
nona Decembris; Caroli a Sancto Andrea, die quinta Ianuarii; Honorati de Biała,
die decima sexta Decembris, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari
possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum,
quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi
invocavimus, eo simul spectantes, ut quos colendos per beatificationem
proposuimus itemque ad imitandum, suis precibus Christifidelibus omnibus
subveniant adhuc in terris viatoribus multis in periculis versantibus, qui
iisdem indigent auxiliis, quibus et illi indiguerunt in christianis exercendis
virtutibus inque nisu aeternae beatitudinis consequendae. Quod vero decrevimus,
volumus et nunc et in posterum vim habere, contrariis rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVI mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae
negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana