VENERABILI FAMULO DEI BERNARDO MARIAE A
IESU
CAESARI SILVESTRELLI, SODALI CONGREGATIONIS PASSIONIS IESU CHRISTI,
CAELITUM BEATORUM TRIBUUNTUR HONORES
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quicumque voluerit inter vos primus esse,
erit vester servus; sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et
dare animam suam redemptionem pro multis» (Mt 20, 27-28). Divinum illum
Magistrum dicentem sic sicque agentem vere studuit Venerabilis Dei Servus
imitari Bernardus Maria a Iesu Caesar Silvestrelli, qui quinque ferme lustra
famulus effectus ac moderationem gerens Congregationis Passionis Iesu Christi
universalem ideo quasi alter est Sanctus Paulus a Cruce habitus. Romae ipse
natus est die VII Novembris anno MDCCCXXXI illustribus e coniugibus Ioanne Thoma
Silvestrelli et Teresia Gozani eodemque die in proxima baptizatus basilica
Sanctae Mariae supra Minervam, acceptis Caesare ac Petro nominibus. Pie nimirtim
domi educatus a privatis praeceptoribus mentis accepit eruditionem ac deinde in
Collegiis Clementino et Romano Societatis Iesu inter suae aetatis sodales
eminens sive proprio progressu sive condiscipulorum aedificatione. Interea vero
nomen Oratorio dedit cui a Caravita nomen, in operibusque pietatis et caritatis
sese exercebat. Anno MDCCCXLVIII religiosa eius obiit genetrix et anno MDCCCLIII
etiam pater, cum in animo iam Caesar sese Deo consecrare habebat. Re igitur
mature perpensa deseruit omnia ut novitiatum ingrederetur Congregationis
Passionis in Monte Argentario, unite videlicet vitam ducere gestiens absconditam
cum Christo in Deo (cf. Col 3, 3). Adversa tamen valetudo eius non potuit
rigoribus regulae Sancti Pauli a Cruce tunc temporis plene vigentis resistere
ideoque interrumpere novitiatum est coactus. Verum Congregationis recessum
relinquere noluit ibique propterea mansit in ecclesiastica incumbens studia
caritatisque intentus operibus, nominatim in adiuvandis cholerae morbo
laborantibus in Portu Sancti Stephani. Summa cum animi laetitia die XXII mensis
Decembris MDCCCLV presbyteratus ordinem recepit in dies magis enitens vitam
agere verae coniunctionis intimae cum Victima Divina. Valetudine interim
reflorescente anno postero Congregationis Passionis iterum ingressus novitiatum
apud asceterium prope Morrovalle vulgo in dioecesi Firmana nomen excepit
Bernardi Mariae a Iesu, ubi a mense Septembri MDCCCLVI comitem habuit simulque
virtutum aemulum Sanctum Gabrielem a Virgine Perdolente, quem postea numquam
non memoria custodivit sancteque est imitatus. Vota religiosa professus die
XXVIII Aprilis MDCCCLVII, expleto studiorum cursu et fructibus conspicui
patrimonii familias destinatis largiter coeptis caritatis ac religionis, sacra
promptus ipse ministeria suscepit obeunda. Superiores vero eum iuvenibus
formandis addixerunt tum novitiis tum clericis, quos fortiter ac suaviter ad
geminum Congregationis propositum spiritumque instituebat. Pluribus in
Capitulis provincialibus ad complectenda magni ponderis officia vocatus etiam
rectoris munere functus est in recessu ad Scalam Sanctam, quo tempore Pontifex
Romanus Pius IX actibus ibidem paenitentialibus interfuit ipso in pervigilio
diei, quo urbs Roma anno MDCCCLXX capta est. In Capitulo generali anno
MDCCCLXXVIII celebrato Pater Bernardus Maria delectus Praepositus Generalis est
Congregationis Passionis eodemque in munere confirmatus proximis in quattuor
Capitulis. Difficile profecto est dictu quantum novensilis hic Beatus pro
Congregatione fecerit annos paene XXV suae moderationis generalis. Indefatigatus
namque spiritali ipsius adlaborabat incremento ac diffusioni terrestri, in
primis operam cum daret religiosorum perfectioni ad animum et magisterium Sancti
Conditoris Pauli a Cruce. Regularem observantiam et diurnam et nocturnam
provehere numquam desistebat tum viva voce tum scriptione multiplici sua,
omnes nempe antecedens superiores ac subditos efficaci suo hilari ferventique
exemplo. Primus enim exstabat solitudinis et orationis paupertatis et
paenitentiae studio: brevi – semper visus est habitusque «regula vivens».
Difficillimis sane temporibus in Italia atque omni Europa sodales Congregationis
quam maxime inter se persistere voluit coniunctis, novis domibus ac provinciis
erectis in Europa et America semperque fideliter adservatis Regulae normis et
sanarum traditionum. Eius industria ipsius tam bonum denique habuit exitum, ut
gubernationis illius tempore propemodum duplicata numero sit Congregatio tam
religiosorum quam recessuum. Diuturnum eius regimen usque nituit studio causae
divinae animarumque salutis, devota praeterea Romano Pontifici fidelitate,
solida membrorum institutione, studiorum ecclesiasticorum augmento, perniciosis
tum serpentibus doctrinae erroribus plane devitatis, disseminatione
apostolatus sacri per infidelium regiones. Praesens ipsemet contendebat animum
tradere religiosis suis, cum canonicas perageret visitationes in semotis quoque
orbis tractibus. Inter tot tamen opera et incepta mens illius ad Deum perpetuo
dirigebatur, quem quaerebat ante omnes ac diligebat. In difficultatibus et
angustiis animo numquam defecit, quin immo prudentiorem se ostendit aliquam
nactus occasionem ab iniuriis etiam ac vitae infirma valetudine ut magis
fulgerent in eo virtutes. Resplendebat quidem fide et intenta precationis
consuetudine extractae identidem per longas noctis horas, fervido cultu
Eucharistiae praesertim, qui in Missae celebratione per demonstrationes quasi
exstaticas erumpebat, filiali eoque cotidiano amore in Deiparam Virginem, cum
numquam oblivione exstinctum novicium sodalem suum Gabrielem a Virgine
Perdolente aemularetur, quem vehementer est ille gavisus Beati caelitus titulus
cohonestatum anno MCMVIII. Heroica autem spes eius et caritas in perfecta
patuerunt sui abalienatione ab omni re creata humanaque ambitione, unde cor
ipsius uno replebatur Dei amore et universali hominum salutis cura. Neque minor
fuit in eo usus in dies magis increscens virtutum cardinalium et consiliorum
evangelicorum, cum omnia permearet spiritus quarts voti, perfectae scilicet
consecrationis Domini Iesu Christi Passioni. Carissimus praeterea fuit Summis
Pontificibus Pio IX, Leoni XIII et Pio X eum qui omnes sanctum esse
existimabant. Itemque magni habebatur a cardinalibus, praelatis Romanae Curiae
et Moderatoribus Institutorum religiosorum quibus et incitamento erat et exemplo
a quibusque saepenumero in consilium et animi confirmationem adhibebatur.
Adnuentibus superioribus omne patrimonium suae familiae in Congregationis
adiumentum impendit itemque monasteriorum pauperum et egenorum ad se
decurrentium. Insigni morum simplicitate fulgebat animique demissione semperque
cardinalatus detrectabat dignitatem crebrius sibi oblatam, quo praeterea actus
item animo Praeposituram generalem Congregationis anno MCMVII recusavit; volente
tamen Romano Pontifice Pio X, titulum reservavit Praepositi generalis "ad
honorem". Extremos aetatis annos diversis in Congregationis domibus exegit unam
conquirens absconditam vitam absolutamque cum Christo Crucifixo coniunctionem.
Supremum diem obiit propter lapsum in recessu prope Moricone in Sabinis
oppidum IX Decembris MCMXI sacramentis roboratus nomenque dulcissimum Iesu
invocans ac magna sanctimoniae fama circumdatus. Anno MCMXXXII exuviae ipsius e
coemeterio sunt in templum asceterii Congregationis Passionis translatae eodem
in vico Moricone ubi etiamnum requiescunt. Agi illo anno est etiam coeptus ipse
Processus ordinarius in Curia Sabinensi annoque MCMXXXV desitus. Die autem
XXVIII mensis Maii MCMXLI publici iuris factum est Decretum super scriptis ac
die XIII Februarii MCMXLII Introductionis Causae decretum. Apostolici celebrati
sunt processus inter annum MCMXLIII et MCMXLVII item in Sabinensi Curia variique
accesserunt processiculi. Quorum omnium Processuum pronuntiata est vis legitima
die VII Maii MCMLI. Universis dein servatis iure praescriptis Decessor Noster
venerandae memoriae Paulus VI decretum rite edidit die XVIII Octobris MCMLXXIII
heroicis de virtutibus Venerabilis Servi Dei. Nos demum ipsi die VIII Februarii
huius eiusdem anni constare ediximus de miraculo a Deo patrato per Venerabilis
Bernardi Mariae a Iesu deprecationem in sanatione videlicet Iosephi Girardi a
Nerola, Romae, anno MCMXXXII. Quibus singillatim temporis decursu peractis iam
via aperta munitaque est ad sollemnem huius Dei Famuli beatificationem et quidem
hoc nominatim ipso die. Frequenti igitur Nos hodie mane circumfusi Patrum
Cardinalium et Episcopornm corona tum etiam familiarum religiosarum et
fideliurn multitudine sollemnia liturgica ritu praestantiore Romae in Petriano
Foro concelebravimus, quae inter formulam plurium simul Venerabilium
beatificationis elata protulimus voce quae ipsa haec fuit: «Nos, vota Fratrum
Nostrorum Nicolai Rotunno, Episcopi Sabinensis-Mandelensis, Desmondi Connell,
Archiepiscopi Dublinensis, atque Iosephi Glemp, Archiepiscopi Gnesnensis et
Varsaviensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque
christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto,
Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei
Bernardus Maria a Iesu, Carolus a Sancto Andrea et Honoratus de Biała Beatorum
nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Bernardi
Mariae a Iesu, die nona Decembris; Caroli a Sancto Andrea, die quinta Ianuarii; Honorati de Biała, die decima sexta Decembris, in locis et
modis iure
statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti». Qua ita enuntiata novorum continuo caelitum Beatorum expetivimus
patrocinium, virtutes et opera sermone Nostro exposuimus, in totius Ecclesiae
Dei tum imitationem tum manantem inde spiritalem utilitatem vehementer
extulimus. Has vero Apostolicas Litteras eadem de re firmas usquequaque esse
volumus in praesens haud secus atque in posterum tempus contrariis quibusvis
rebus nihil obsistentibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die sexto decimo
mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo fauste ineunte
feliciterque.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana