The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ANGELOS ET ARCHANGELOS

TEMPLUM S. MICHAňLIS ARCHANGELI IN URBE TAYABAS
LOCATUM IN DIOECESIS LUCENENSIS FINIBUS
AD GRADUM EVEHITUR BASILICARUM MINORUM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Angelos et Archangelos, Dei ministros eosdemque caelorum incolas, recte coli et a populo fideli invocari, non modo Ecclesia non reprobat vel respuit, verum adprobat vehementer. Nam ipsi tutissima solent afferre praesidia auxiliumque validissimum. Quam propter causam, cum Venerabilis Frater Ruben T. Profugo, Episcopus Lucenensis, id ab hac Apostolica Sede petierit, suo quidem nomine aeque ac suorum cleri fideliumque, ut sacra scilicet aedes S. MichaŽlis Archangeli, quae in urbe Tayabas exstat quaeque in ipsius dioecesi site est, titulo ac dignitate Basilicae Minoris ornaretur, Nos profecto huius templi antiquitatis ratione habita, et artis qua nitet (pulcherrimum enim habetur inter Philippina templa), tum etiam pietatis religionisque quae ibi firmantur – quandoquidem ipsum exstat etiam veluti pharus christianarum virtutum et hic persequentes solidam eandemque translaticiam consuetudinem venerantur Dei Matrem mariano rosario fideles –, prompta sane voluntate Venerabilis Fratris expostulationibus concedere cupimus. Itaque ea probantes quae Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis olim potestatibus, hac de re decrevit, Apostolicae Nostrae potestatis usi plenitudine, paroecialem aedem quam supra memoravimus S. MichaŽlis Archangeli in numerum adscribimus Basilicarum Minorum, factis pariter iuribus ac privilegiis convenientibus, dummodo ea serventur quae praescribit Decretum ęDe titulo Basilicae MinorisĽ, die VI mensis Iunii editum, anno MCMLXVIII. Contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top