IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
ANTIQUIS A TEMPORIBUS
BEATA MARIA VIRGO TITULO «NUESTRA SEÑORA DE ZAPOPAN»
NUNCUPATA, PATRONA APUD DEUM ARCHIDIOECESIS
GUADALAIARENSIS IN MEXICO
CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquis a temporibus evangelizationis in
Mexico, Christifideles Guadalaiarenses necnon finitimarum regionum Beatam Mariam
Virginem, titulo «Nuestra Señora de Zapopan» invocatam, peculiari quidem
cultu constat prosequi tamquam suam Matrem, Magistram et Reginam. Qua re motus,
Venerabilis Frater Ioannes Iesus Posadas Ocampo, Archiepiscopus Metropolita
Guadalaiarensis, communia cleri populique vota excipiens, electionem Beatae
Mariae Virginis memorato sub titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite
probavit atque, datis litteris die I mensis Augusti hoc anno, petivit ut electio
et approbatio huiusmodi, iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad normam
«Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum
Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmarentur. Nos
igitur, Qui die XXX mensis Ianuarii anno MCMLXXIX per Apostolicum iter in
Mexicanam Nationem eiusdem Deiparae Virginis imaginem summa pietate venerati
sumus, istius Pastoris preces cupientes audire, comprobatis iis, quae
Congregatio pro Cultu Divino, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit,
Nostra potestate usi, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Beatam
Mariam Virginem titulo «Nuestra Señora de Zapopan» invocatam Patronam apud
Deum Guadalaiarensis archidioecesis confirmamus, cum omnibus iuribus et
liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Quod felix faustumque sit
illi sollerti Praesuli eiusque Episcopis Auxiliaribus ac dilectissimis Nobis in
Christo filiis Guadalaiarensibus inque spirituale eorum omnium cedat bonum.
Ceterum volumus atque mandamus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur
suosque effectus sive nune sive in posterum habeant. Contrariis nihil
obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis
Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana