TEMPLUM S. IOANNIS BOSCO IN PANAMENSI
URBE
AD GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR BASILICARUM MINORUM
Ad perpetuam rei memoriam. – Ecclesia ipsa sancta, a primaeva sui aetate,
cultum venerationemque usque comprobavit et confirmavit sanctorum. Iidem
profecto non modo corporibus laxati cum Deo beatissimam extendunt vitam, verum
etiam hominibus adhuc terrestribus implicatis rebus caelestem viam commonstrant
simulque praeclara praebent exempla virtutis. Cum autem illud de omnibus fatemur
sanctis, tum vel maxime de recentioribus nobisque proximis, quandoquidem in
iisdem propemodum fuerunt hi condicionibus iisdemque humanis difficultatibus
atque nos sumus. Ex praeclaris aevi nostri sanctis procul dubio eminet atque
elucet S. Ioannes Bosco, qui non modo suis temporibus mira patravit, sed eiusdem
incepta magis et magis etiam nunc per terrarum orbem florescunt et dilatantur.
Laetanter igitur in urbe Panamensi exstare comperimus templum insigne S. Ioanni
Bosco dicatum, quod hinc structura praestat artificiosa, venusto praesertim
distincta marmore, hinc reapse locus est singularis ubi catholica religio
multimodis explicatur fidelesque altius excoluntur. Quas ob causas, cum
Venerabilis Prater Marcus Gregorius McGrath, Archiepiscopus Panamensis, suo
suorumque cleri et fidelium nomine, expostulaverit ut sacra aedes S. Ioannis
Bosco, quae Panamariae, in sua scilicet archidioecesi, exstat, titulo
dignitateque Basilicae Minoris ornaretur, Nos libenti sane voluntate Venerabilis
Fratris precibus concedendum esse censuimus. Itaque ea rata habentes, quae
Congregatio pro Cultu Divino, factis olim a Nobis potestatibus, hac de re
statuerit, Apostolica Nostra auctoritate templum S. Ioannis Bosco, quod supra
memoravimus, in numerum Basilicarum Minorum redigimus, additis item iuribus et
privilegiis congruentibus, modo ea servata sint quae Decretum «De Titulo
Basilicae Minoris› requirit, die VI mensis Iunii factum, anno MCMLXVIII.
Contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Octobris,
anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negottis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana