VENERABILI SERVO DEI NICOLAO STENOSIS
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Fecisti nos Domine ad te et
inquietum est cor nostrum donec requiescat in te» (S. Aug. Confess. I, 1, 1).
Recte ad clarum id S. Augustini effatum descriptio itineris Servi Dei Nicolai
Stensen («Stenonis») revocari potest, qni, pro certo habens singula etiam
minoris momenti inventa totidem progressiones esse ad assequendam perfectam
veritatem ad Deumque, cui omnia subiciuntur, agnoscendum, vitam proinde ut
sedulus peregrinator egit, intentus ad veritatem nunc scientia nunc Fide
pervestigandam. Hac tandem veritate in Ecclesia Catholica inventa, et submissus
ei adhaesit et in vestigiis Divini Magistri premendis se ita tractavit, ut
exemplum hominibus fulgidum ediderit fidelitatis erga Evangelium et actuosae
sollicitudinis pastoralis de Regno Dei amplificando deque salute animis
afferenda. Venerabilis Mc Servus Dei, qui die I mensis Ianuarii ex Calendario
Iuliano, XI videlicet die ex Calendario Gregoriano, natus est Havniae anno
MDCXXXVIII, tempore Universitatis studiorum, cum in medicinam incumberet, suis
investigationibus eminuit ac inventis ad anatomica pertinentibus. Postquam vero
Florentiam is venit, ibi, in aula Medicea degens, ad scientiam terrestris
naturae se contulit totem atque praecipuam geologiae paleontologiae
crystallographiae constituendae operam dedit. Eiusmodi perscrutator, dum
gloriam Dei in rerum natura absconditam gradatim inveniebat, suae ipsius vitae
magnum expertus est momentum. Christiana Fides, quae a parvula usque aetate
comitabatur eum, inopinate patefacta est ei nova cum vehementia, donec,
Christiana animi humilitate modo exculta et ratione, anno MDCLXVII ad Catholicam
Ecclesiam conversus est, neque umquam desiit Fidem Christi vere alte sancteque
profiteri, hominibus illius aetatis quidem stupentibus. Sacerdos octo post annis
factus, sibi statuit servire Deo perfecte atque «pro angustiis suae debilitatis
optimum ei offerre quam optime». Vicarius Apostolicus ab Innocentio PP. XI pro
septemtrionalibus Europae Civitatibus electus, et ordinationem episcopalem
suscepit et gravis ministerii pastoralis initium fecit Hannoverae in Germania
Septemtrionali: deindeque ab anno MDCLXXX in dioecesi Monasteriensi annos fere
tres munere Episcopi Auxiliaris est functus. Affabilitas ac caritas ab eo in
proximos adhibitae compluribus admirationi sane erant, quemadmodum vir «sancto similis» habebatur a populo Dei. Hamburgi duos annos commoratus, nunc
apud aulam Ducis Megaloburgensis nixus est ad communitatem sui iuris condendam,
tametsi in speciem defuit res, et humilis animorum Pastor pusillo
Megaloburgensi sacro gregi prospexit. Post tamen quam est gravi morbo correptus,
die XXV mensis Novembris ex Calendario luliano, seu die V mensis Decembris ex
Calendario Gregoriano, Sverini pie ad Dominum anno MDCLXXXVI remigravit, ad
extremum et funeribus pauperum propriis sibi exoptatis et futuro auxilio tribus
gregalibus suis implorato. Corpus eius, quod Sverini in templo evangelico
Lutherano ad tempus est tumulo illatum, serius Florentiam translatum est.
Nicolaus Stensen, sacerdos ac Episcopus, non modo scientia enituit, sed vel
amplius eminuit magno etiam animo, quo supremum Pastorem est imitatus, ipsaque
diligentia et alacritate, qua deserviit populo Dei. Hisce de causis is ante ac
post mortem sive a Catholicis sive ab aliis fidelibus habebatur in numero
Sanctorum. Eius tamen Causae canonizationis ob extraneas rationes initium fieri
non potuit nisi hoc saeculo. Et Osnabrugae Processu Ordinario, qui ad
quaestionem pertinebat, celebrato et Florentiae Processu Rogatoriali, rite
suscepta est theologica recognitio virtutum Servi Dei, quae ad felicem exitum
pervenit. Die XII mensis Ianuarii anno MCMLXXXIV Nobis astantibus Decretum «super virtutibus heroicis» editum est. At interea apud Curiam Florentinam
celebratus est Processus Canonicus de coniecta sanatione divinitus patrata, eo
ipso Servo Dei intercedente. Suetisque inspectionibes ad effectum deductis, in
conspectu Nostro Decretum «super miro» proditum est die XII mensis Martii
anno MCMLXXXVII. Deinde statuimus ut anno MCMLXXXVIII ritus Beatificationis die
XXIII mensis Octobris celebraretur. Hodie igitur hic in Patriarchali Basilica
Petriana hanc inter Sacra formulam elocuti sumus: «Nos, vota fratris Nostri
Ludovici Averkamp, Episcopi Osnabrugensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in
episcopate, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis
Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut
Venerabilis Servus Dei Nicolaus Stensen, Beati nomine in posterum appelletur,
eiusque festum die ipsius natali, idest quinta decembris, in locis et modis iure
statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti». Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Beati, quem modo
publice declaravimus, eum venerati sumus magnaque Ipsi cum religione primi
invocavimus. Quae autem his statuimus Litteris rata esse et firma nunc et in
reliquum tempus volumus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIII mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificates Nostri decimo primo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana