TEMPLUM SANCTI IACOBI IACOBOPOLI IN
FARGENSIS FINIBUS
TITULO BASILICAE MINORIS HONESTATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Vertente hoc ipso reparatae hominum salutis
anno primordia sua faustaque concelebrat initia dilectissimus quidem Catholicus
populus communitatis Fargensis, quandoquidem centesimus iamiam felicissime
exiturus est annus ex quo tempore eadem illa ecclesia provido nimirum ex
Apostolicae Sedis consilio enata est atque clarum vitae suae et operae
evangelicae et christianae industriae ingressa curriculum intra ipsius
civitatis Iacobopolis fines. Ibi enim primitus est dioecesis condita ibique
episcopalis primum est sedes conlocata apud aedem ipsam Sancti Iacobi sacram.
Cum igitur templum illud tanto historicae veritatis praestet momento cumque tam
artis et architecturae praecellat venustate necnon magnitudine aedificii quam
commoditate medii loci sive centri amplissimae totius dioecesis illius, sacer
eius Praesul, Venerabilis Frater Iacobus Stephanus Sullivan, anniversariam hanc
immortalitati commendari cupiens recordationem atque Sancti Iacobi aedis
dignitatem illustrari inter universa gregis sui sacella, ab hac expetivit
Apostolica Sede ut Basilicae Minoris titulo augeatur decoreque magno eadem
sacrata aedificatio. Una vero Nos cum eodem Episcopo consentientes
providentesque hunc in posteros annos honoratum locum certius praecipuam fore
veluti sedem quandam spiritalis renovationis necnon actionis pastoralis
decernimus, ex Congregatione pro Cultu Divino sententia Nostraeque potestatis
plenitudine et harum Litterarum virtute, ut quod commemoravimus superius
templum Sancti Iacobi Iacobopoli in Fargensis communitatis finibus rite ad
gradum evehatur liturgicumque Basilicae Minoris honorem, adiectis eadem opera
iuribus cunctis ac privilegiis, quae eiusdem nominis statusque aedificiis in
Ecclesia congruunt. Quod vero superest ea volumus adservari singula quae ad
decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII
foras datum, adserventur oportet, quibuslibet rebus neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Octobris,
anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana