PAROECIALE TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI
IN CAELUM ASSUMPTAE DICATUM IDEMQUE IN OPPIDO CAMOGLI
SITUM IN NUMERUM
ASCIBITUR BASILICARUM MINORUM
Ad perpetuam rei memoriam. – Haud semel Nos neque uno modo
erga Virginem Mariam pietatem inter fideles fovere et provehere consirevimus,
probe sane scientes homines ad eandem cum fiducia decurrentes, aerumnis in sinu
eius depositis, sollicitudine aegritudineque levari, ipsamque autem omnibus
omnes donis caelestibus cumulare. Sacra nimirum illa aedes Beatae Mariae
Virgini in caelum Assumptae dicata, quae in oppido Camogli exstat in
archidioecesis Ianuensis-Bobiensis finibus, huius pietatis clara habetur seder.
Ibi enim, praeter opera politiore sane arte perfecta, cum Dei cultus tum
praesertim Deiparae veneratio conducibiliter praestant. Quocirca quandoquidem
Venerabilis Frater Noster Ioannes S.R.E. Cardinalis Canestri, archiepiscopus
Ianuensis-Bobiensis, simul cleri simul populi fidelis expromens optata,
postulavit ut quod supra memoravirnus templum in Basilicis Minoribus
numeraretur, Nos quidem sollicito sane animo precibus his concedendum esse
arbitramur. Itaque probatis iis quae Congregatio pro Cultu Divino de hac re
decrevit consiliis, factis a Nobis quondam potestatibus, Beatae Mariae Virginis
sacra aedes, de qua sumus locuti, ut in numero Basilicarum Minorum recenseatur
statuimus et iubemus, iuribus nempe ac liturgicis privilegiis pariter attributis
quae ad templa dignitate hac exornata spectant. Diligenter proinde serventur
quae secundum decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii,
anno MCMLXVIII, exaratum, servanda sunt. Quibusvis rebus contrariis minime
obsistentibus. Optamus demum, aucto huius sacrae aedis statu, et studemus ut
devotio erga tantam tamque beneficam et amantissimam Patronam confirmetur et
dilatetur, unde inibi fidei opera affatim largiterque multiplicentur.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XVIII
mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana