The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

COMPLURIBUS

BEATA VIRGO MARIA SUB APPELLATIONE «IMMACULATA»
PRAECIPUA APUD DEUM PATRONA AC BEATUS IOSEPHUS GÉRARD
SECUNDUS ALTER PATRONUS CIVITATIS LESOTHIANAE CONFIRMANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Compluribus nuper ex documentis testimoniisque manifestis cum licuit Nobis tum magnopere quidem libuit, apostolicam Nostram salutationem peragentibus inter amatissimum clerum ac populum catholicum Lesothianum, conspicere ex propinquo vereque experiri non tantum quanta pietate plus saeculum eadem illa communitas Beatissimam Virginem Mariam praestanti titulo Immaculatam complecteretur, verum quam arcto simul vinculo idem laudatissimus Christi Matris cultus cum opere coniungeretur et exemplo illius excellentis sacerdotis, Iosephi scilicet Gérard, quern primum in australi Africae continentis parte caelitem Beatum praesentes ibi renuntiavissemus Nos. Rem proinde aptissimam effecisse Nobis Fratres in episcopatu ipsi Lesothiani videbantur, cum adventum Petri Beatissimi Successoris commorationemque praevidentes inter se eandem ascivissent Virginem Immaculatam principalem in suae nationis apud Deum Patronam caelestem ac futurum pariter Beatum Iosephum Gérard, communitatis nempe illic catholicae conditorem, coram Deo iam in alterum Patronum a Nobisque ut duplicem hanc comprobaremus electionem vehementer postularent. Rebus igitur sic ex sententia actis, causis proin huius pastoralis consilii praeclaris expensis, decretis a Congregatione pro Cultu Divino necessariis rationibus, ipsi Nos certa scientia et matura deliberatione de apostolicae potestatis Nostrae amplitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatissimam Virginem Mariam sub appellatione «Immaculatam» praecipuam ante Deum caelestem Patronam ac Beatum ipsum Iosephum Gérard ex Congregatione Missionariorum Oblatorum Beatae Virginis Mariae Immaculatae secundum ipsam alterum similiter Patronum civitatis Lesothianae confirmamus libentes seu constituimus rursus ac pronuntiamus, adiunctis eodem tempore honoribus singulis et privilegiis cunctis quae id genus ad iurium liturgicorumque institutorum normas Patronis legitime conveniunt. Contrariis quibusvis rebus causisve nequaquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top