VENERABILI DEI SERVA CATHARINA MARIA
DREXEL
IN BEATORUM CATALOGUM REFERTUR
«Omnis qui est ex veritate audit vocem meam» (Io 18, 37).
Verba haec Venerabili Dei Servae omnino conveniunt Catharinae Mariae Drexel,
quae fidei lumine collustrata, omni ope veritates a Christo revelatas vivere
contendit ipsarumque aequalibus suis strenuum reddere testimonium. Cuiusvis
generis deinceps hominem et mulierem vel originis penitus ipsa intellexit Dei
filios esse fruique idcirco eadem dignitate et aequabiliter coram societate
pollere. Ut plane constat, Catharinae Drexel aetate Indi Americae et Nigri
graves iniurias patiebantur, quae generis praeiudicio oriebantur. Hunc quem
inspiciebat abusum depugnare strenue statuit atque omnem curam adhibere eundem
ut tolleret. Evangelizationis suo in opere et humano progressu eadem
peculiariter in scholis catholicis condendis constitit.
Discipula haec Christi fidelis Philadelphiae nata est in
Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis die XXVI mensis Novembris anno
MDCCCLVIII Francisco Antonio Drexel, argentario celebrato eodemque philanthropo,
atque Ioanna Langstroth. Illud docuerunt filiam parentes, divitias mutuo esse
tantummodo datas et esse idcirco cum aliis participandas. Illius nationis cum
iter in occidentalem regionem familia eiusdem faceret, Venerabilis Dei Serva
Americanorum indigenarum denotavit miseram condicionem et calamitosam. Quod
ipsa experta est, studium excitavit aliquid faciendi ut eorum condiciones
allevarentur. Hac ex re sumpto initio, per totum vitae cursum statuit ipsa, suis
nummariis adiumentis adhibitis, complures missiones missionariosque illius
nationis sustinere. Prima igitur condita est ab ea schola S. Catharinae Sanctae
Fidei in America Septentrionali (anno MDCCCLXXXVII), quae indis est destinata.
Cum conveniret quondam Leonem PP. XIII et ab eodem peteret
missionarios, qui nonnullas missiones inter indos sustinerent ab ipsa nummis
sustentatos, suasit Pontifex Catharinae Mariae admiratione quadam affectae, ut
fieret ipsa missionaria. Spiritali moderatore adito, Episcopo scilicet Iacobo
O'Connor, se penitus Deo dicare constituit indis deserviendo et nigris Americae
Septentrionalis itemque magnas opes adhibendo quas hereditate accepit. Die XII
Februarii a. MDCCCXCI prima religiose vota nuncupavit atque eadem opera a SS.
Sacramento condidit Sorores, quarum esset evangelicum praeconium diffundere
atque eucharisticam pietatem inter indos Americaeque nigros.
Precationi usque intenta, ex Eucharistia veluti fonte
quodam amorem hausit in pauperes oppressosque ac studium pariter in stirpis
discriminis depellendos effectus. Magni ponderis discipline esse erudiendos
nigros acriter animadvertit. Quapropter scholae condendae magistrique bene
formandi principem obtinuerunt locum ei eiusdemque Instituto. Vivens namque LX
circiter scholas condidit et missiones, quas quidem magistris instruxit et
opibus. Sed fastigium fere quoddam ipsa attigit cum anno MCMXXV Xavier
University institueret in civitate quae Louisiana vocatur, quod unum erat
institutum altioris disciplinae illa in natione praecipue quidem nigris
destinatum. Inter Catharinae ministeria eiusdemque sororum, religionis doctrina
tradenda annumerabatur, familiae visitandae, valetudinaria, carceres.
At mirum quantum Dei Serva commiscere valebat amplae
actioni et vehementi precationem, ubique Dei providentiam contuens.
Postremos suae vitae XVIII annos ob gravem morbum fere
immota transegit; ex quo tempore contemplationi et adorationi totam se
dedidit, expeditius excelsum perfectionis gradum est consecuta Christum cum
imitaretur. Hac de vita die III mensis Martii anno MCMLV decessit.
Sanctitatis fama, quam viva assecuta est, post mortem
increbruit. Hanc ob causam Archiepiscopus Philadelphiensis canonizationis
causam incohavit. Ex iure Processu acto Ordinario Informativo (annis
MCMLXVI-MCMLXVII) et Apostolico (annis MCMLXXX-MCMLXXXI) necnon theologicis
inquisitionibus perfectas, Nobis coram Decretum latum est super virtutibus (die
XXVI mensis Ianuarii anno MCMLXXXVII). In eadem pariter Curia Processus
canonicus constitutus est (anno MCMLXXXVII) de mira quodam sanatione, quae ipsa
deprecante Venerabili Dei Serva evenisse dicebatur. Eventus rite
inquisitionibus medicis theologicisque postquam est excussus idemque
comprobatus, Nobis adstantibus Decretum prodiit super miro, die I mensis
Septembris anno MCMLXXXVIII. Itaque diem statuimus beatificationis, XX scilicet
mensis Novembris eodem decurrente anno, in Basilica Petriana peragendae.
Hanc igitur hoc die inter sacra diximus formulam: «Nos,
vota fratrum nostrorum Pauli Tzadua, Archiepiscopi Neanthopolitani, Ioannis
Hermanni Groër, Archiepiscopi Viennensis atque Antonii Bevilacqua, Archiepiscopi
Philadelphiensis Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu,
multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi
Dei Liberatus Weiss, Samuel Marzorati, Michael Pius a Zerbo et Catharina Drexel
Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali:
Liberati Weiss, Samuelis Marzorati et Michaëlis Pii a Zerbo die tertia martii;
Catharinae Drexel die tertia martii in locis et modis iure statutis quotannis
celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum
tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XX mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana