VENERABILIS SERVIS DEI LIBERATO WEISS,
SAMUELI MARZORATI
ET MICHAĖLI PIO FASOLI, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Venit hora ut glorificetur Filius hominis.
Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit,
ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat
animam suam, perdit eam, et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam
custodiet eam» (Io 12, 23-26). His reputatis, quae Christus maerore affectus discipulis
paulo ante proposuit, quam in Cruce ipse ad salvandos homines se devoveret, tam
decretoriae agendi rationi suam omnino vitam ac mortem fidentes accommodaverunt
famuli Dei Liberatus Weiss, Samuel Marzorati ac Michaėl Pius Fasoli, qui tres
Ordinis Fratrum Minorum sodales erant atque presbyteri. Etenim, ut Filius
hominis profecto glorificatus est, quod Patri paruit usque ad mortem, mortem
autem crucis, ita et memorati Christi discipuli hanc ob causam certis sunt
laudibus illustrati, quod Divinum Magistrum tam firmiter secuti sunt usque ad
martyrium, ut, haud aliter ac iustus Abel, ipsius Domini Iesu figura, intrepidi
suum sanguinem super terram effusum viderint. Adhuc in animo resonare ea
videntur, quae beatus Frater Franciscus de quinque ex prioribus sui Ordinis
sodalibus, qui sibi martyrii gloriam quaesiverant, pronuntiavisse dicitur: «Nunc dicere possum quinque mihi esse Fratres Minores» (An. Franc. III, App.
I, p. 593). Ii veri sunt Fratres Minores, qui, beatum Franciscum imitati
germanique facti sectatores Christi, aeque ae primi discipuli Domini, vitam
perdere non dubitant Fidei et Evangelii custodiendi causa.
Liberatus Weiss, qui in Bavarico oppido «Konnersreuth» intra fines dioecesis
Ratisbonensis anno MDCLXXV est natus, Laurentium in Baptismate nomen accepit et
anno MDCXCIII, aetatis suae duodevicesimo, Ordinem Fratrum Minorum ac
monasterium in Austria ingressus est Gradeciense, in Styriae regione; sibique
is illic sodalis nomen Liberatum indidit. Cumque Vindobonae in studia
incubuisset philosophica ac theologica, sacerdos factus est anno MDCIIC.
Samuel Marzorati, anno MDCLXX in Italico oppido «Biumo Inferiore» apud
Barentium natus, X mensis Septembris die, ibi in Baptismate nominibus
appellatus est Antonio et Francisco. Pueriles ipse annos vixit in monasterio B.
V. Mariae Nuntiatae Fratrum Minorum, qui «Reformati» tunc vocabantur, quorum
sodalis nomine Samuel est factus. Sacerdos dein sacratus non dubitavit aperte
petere sibi facultatem vocationis suae missionalis specialem in modum colendae,
ita nempe, ut suo tempore ad Missiones probe paratus proficisci posset. Proinde
concessum est ei, ut Romae apud Ianiculense Monasterium Franciscale Sancti Petri
in Montorio missionalem suam perficeret institutionem in Collegio ad id
condito.
Michaėl Pius Fasoli, qui ad annum MDCLXX in Italia natus est, Papiensi in
oppido «Zerbo», ingressus est Ordinem Fratrum Minorum Pedemontana in provincia
olim Sancti Didaci in Insubria. Sacerdos recens factus operam utique scientiis
docendis theologicis iam dabat, at fere statim voluntatem ipse manifestavit ad
Aethiopicas Missiones proficiscendi. Ordo Fratrum Minorum, re ante id tempus
studiosus oecumenicae consuetudinis cum Ecclesia Aethiopica instaurandae, iam
singulariter optabat, ut Sodalitas amicitiae ac pacis nonnullisque ex Fratribus
constans illic conderetur, qui sodales pauperibus deservirent ac aegrotis, neque
dubitarent debita cum observantia Aethiopicos adiuvare fideles ad plenam in
recta Fide coniunctionem cum Apostolica Sede repetendam. Cumque rem publici
Aethiopiae magistratus secundare viderentur, necnon praecavendum ceteroqui
esset, ne tot profugorum Christifidelium fides periclitaretur contactu
Macometifidelium, Sancta Sedes statuit anno MDCXCVII ut in Aethiopia Missio
restitueretur.
Fratrum Minorum Ordo se Ecclesiae totum obtulit, summique eius Moderatores
enixe sodalibus instituerunt, ut in promptu quisque esset, perinde ac si ad
eiusmodi Missionem in Aethiopiam mitteretur. Frater Samuel Marzorati cum se
inter primos paratum dixisset, tribus post annis, quam Missio ab Apostolica Sede
restituta erat, Romae iam morabatur in praecipuam institutionem vel magic
complendam omni studio intentus, quae sibimet comparanda videretur. Item et
Fratres Liberatus Weiss et Michaėl Pius Fasoli, novae suorum Moderatorum
postulationi concedentes, anno MDCCIII iam apte instructi omnino erant atque ad
aggrediendum missionale opus parati. Alius alio tempore aliusque aliam per viam
in Aethiopiam profecti, arcano sane providoque Dei consilio inter se tum
convenerunt, cum «Gondar» in urbe potestas condendae Missionis tandem est
facta. Congregatio enim de Propaganda Fide cum statuisset, ut in Aethiopiam
ingressus retentaretur, uno tempore, seu die XX mensis Aprilis a. MDCCXI, in
munere Praefecti Apostolici Fratrem Liberatum Weiss constituerat, cuius ad
latus Fratres Samuel et Michaėl Pius adiutores essent.
Ab anno MDCCXI ii tres usque ad annum MDCCXVI, quo martyrium tulerunt,
operati aunt ibi. Id singulare quidem fuit, quod missionale experti sunt opus,
atque difficile. Quibus enim doctrinae rationibus a Macometanis illi differunt
Christifideles, qui sunt a Sancta Sede seiuncti, iisdem terminalibus rationibus
nostri continebantur Fratres Minores, atque, tempus utcumque exspectantes quo
Evangelium nuntiare possent, Macometano interea populo clarum vitae simplicis
et pauperis amoreque omnes prosequentis testimonium dabant. Technicas
Christifidelibus obtulerunt artes medicorum et pictorum et aurificum, necnon
aeris fusorum proprias, quas peropportune ipsius actionis missionalis causa ii
didicerant. Quaestiones autem, quae separationis causa esse viderentur, eas et
doctrina instructis et sociae illius Ecclesiae principibus proponebant, ut in
dialogo excuterentur sincero ac iusto. At ipsa, pro !, separata Ecclesia, recto
beneque animato nostrorum missionariorum famulatu prorsus neglecto, vexationem
concitavit in eos. Eiusmoldi est martyrium eorum, ut vetustarum venustatem «passionum», quae primos ad martyres Ecclesiae pertinent, prae se ferat. Hi
namque ipsi martyres nostri, suam tuiti Christianam Fidem, hac re condemnati
sunt, necnon in iudicium adducti: Christifideles sumus – confessi sunt – «a
Summo Pontifice ad hoc missi, ut, iustam praebentes vobis viam, veram et sanctam
vos doceamus Christianam Fidem». Accusati de haeresi Aethiopicae Coptarum
Ecclesiae, qua nempe duplex, seu diving et humana, negabatur Christi natura, «binas utique naturas»
– firmissime declaraverunt – «agnoscentes profitemur
easque profitebimur ad postremam usque cruoris stillam».
Idem, rei facti Christi Eucharistici credendi, prompte se Fidem Eucharisticam
dixerunt numquam deserturos esse, «etsi ea de causa se miliens mori oporteret». Ob Fidem igitur Christi etiam lapidationis poena affecti, tunc, in secretum
sub monte «Amba-Abņ» adducti, ibi, die III mensis Martii anno MDCCXVI,
denudati caesi sunt obruti saxis. Fere statim mortuus est Frater Liberatus
pauloque post Frater Samuel, Frater autem Michaėl Pius ter a lapidum cumulo
emersit. Abditi sunt tamen confestim saxorum cumulo quisque suo, qui et
gloriosum idem fuit cuiusque sepulcrum; ibidem, adversis rebus obstantibus, ne
dignior illis tribueretur humationis honor, adhuc corpora eorum requieverunt ad
nostros usque dies.
Itemque post eorum martyrium eventus historiae plures, qui Italiam ducentos
exinde et quinquaginta per annos affecerunt, ut antea v.g. eversio Gallica ac
deinde abrogatio Ordinum Religiosorum, impediverunt ne mature causa
Beatificationis inchoaretur eorundem Servorum Dei.
Annis autem MCMXXXII-MCMXXXIII cognosci causa coepta est Viennensi
informativo quem dicunt processu necnon Rogatorialibus cum Monachii in Bavaria
tum Ratisbonae ac Mediolani Processibus, una simul cum brevi «Actorum
supplemento» in Aethiopia confecto. Die XVI mensis Maii Historiae Consultorum
sessione anno MCMLXXXIV facta, peculiaris deinde consessus «super Martyrio»
anno MCMLXXXVII est celebratus die XV mensis Decembris. Patres vero Cardinales
atque Episcopi, Ponens cum esset Em.mus Iosephus Card. Casoria, anno MCMLXXXVIII
Ordinarium Coetum die I mensis Martii celebraverunt. Votis interea
Congregationis de Causis Sanctorum comprobatis, Ipsi Nos statuimus ut Decretum
conficeretur «super Martyrio».
Quod ipsum hoc vertente anno Nobis adstantibus recitatum die XXVIII mensis
Martii declaravit constare de martyrio Liberati Weiss, Samuelis Marzorati et
Michaėlis Pii Fasoli. Denique, sicut Paulo post nuntiavimus, in hunc mensis
Novembris XX diem etiam tempus eorum Beatificationi declarandae praestituimus.
Apte ergo hoc ipso die liturgici ritus acti sunt hic Romae in Patriarchali
Basilica Petriana, ubi Servi Dei Liberatus Weiss, Samuel Marzorati, Michaėl Pius
Fasoli et Catharina Drexel ad Beatorum honores sunt evecti hac quam
pronuntiavimus formula: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Pauli Tzadua,
Archiepiscopi Neanthopolitani, Ioannis Hermanni Groer, Archiepiscopi Viennensis
atque Antonii Bevilacqua, Archiepiscopi Philadelphiensis Latinorum, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium
explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Liberatus Weiss,
Samuel
Marzorati, Michaėl Pius Fasoli et Catharina Drexel Beatorum nomine in posterum
appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Liberati Weiss, Samuelis
Marzorati et Michaėlis Pii Fasoli die tertia Martii; Catharinae Drexel die
tertia Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum, quos modo publice
diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis
Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana