The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NEMINEM QUIDEM

PAROECIALE TEMPLUM, BEATAE MARIAE VIRGINI IN CALUM ASSUMPTAE
 DICATUM IDEMQUE IN OPPIDO SITUM CUI ITALICUM NOMEN EST
MONTECATINI TERME, AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Neminem quidem latet iam inde a pueritia amare et colere beatissimam Virginem Mariam consuevisse Nos, qui probe noverimus quanta praestet Ipsa beneficia quantaque adiumenta populo fideli. Spiritales has igitur respicientes rationes aeque ac templi amplitudinem et venustatem, precibus a Venerabili Fratre Ioanne Bianchi, Episcopo Pisciensi, admotis, qui nempe suo nomine suorumque fidelium efflagitaverat ut paroeciale templum, Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicatum idemque in finibus suae dioecesis in oppido scilicet exstans quod Montecatini Terme vocant, in Basilicarum Minorum recenseretur numerum, libenti sane voluntate occurrendum esse censuimus. Itaque ea comprobantes quae Congregatio pro Cultu Divino factis quondam a Nobis facultatibus, hac de re statuit, Apostolica Nostra suffulti potestate, paroecialem aedem quam supra memoravimus Beatae Mariae Assumptae in caelum dicatam, ad dignitatem evehimus et ad statum Basilicae Minoris, concessis pariter iuribus ac privilegiis quae ad id genus templa spectant, dummodo ea serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» praescribit, quod die VI mensis Iunii est editum, anno MCMLXVIII. Contrariis quibusvis rebus minime obsistentibus.

Aucta demum huius templi dignitate, in bonam adducimur spem non modo locum illum incolentes fideles verum etiam alienigenae curationis causa ibi deversantes fore ut in aede hac fervidiorem consequantur pietatem atque maiorem erga Virginem Mariam dilectionem, cum vel forma ipsa templi, stella scilicet, caelestem plane demonstret Matrem.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top