AEDES BEATAE VIRGINIS
MARIAE SUB TITULO SACRATISSIMI ROSARII
IN LOCO «BANDEL» ARCHIDIOECESIS
CALCUTTENSIS
BASILICAE MINORIS TITULO ET DIGNITATE ORNATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Vetustissima sane inter suae
regionis septentrionalis templa christiana merito et numerator et praeclarum
exstat sacellum Beatissimae Virgini Mariae sacrum sub titulo «Sacratissimi Rosarii» utpote quod iam ad finem vergente
sexto decimo saeculo missionales Evangelii praecones intra tunc temporis
dioecesis Meliaporensis fines in India providi excitaverint. Eadem vero
deinceps aedes varias per temporum vicissitudines ac mutationes ita artis sacrae
aucta est monumentis, ita catholicae pietatis instructa adiumentis ut praecipua
iam vitae Christifidelium iis in locis sedes habeatur ac medius veluti locus quo
alia complura referantur ex tota ad quam pertinet archidioecesi Calcuttensi.
Nihil propterea nec momenti histoici nec sacri artificii visum est eidem huic
templo deesse, iudicante loci Praesule sacro Venerabili Fratre Henrico
Sebastiano D' Souza, nisi liturgica illa quasi corona, titulus nempe Basilicae
Minoris, quem proin magnis nuper precibus ab hac Sede Apostolica commemoratus
pastor petivit. Cum saepenumero simus Nos ipsi experti quantum huiusmodi
insignia manifestaque decora conferant denique tum ad animos cleri ac populi
fidelis in cotidiano religionis solidae cultu firmandos tum in caritatis opera
pietatis officia Virginis Mariae obsequia infiammandos, rem adeo salutarem
frugiferamque esse arbitrati hanc libentes sic flagitanti pro se suoque grege
Archiepiscopo satisfacere cupimus. De consilio propterea Congregationis pro
Cultu Divino de Nostraeque potestatis apostolicae plenitudine et harum
Litterarum virtute constituimus ut dicta aedes Beatissimae Virginis Mariae sub
titulo Sacratissimi Rosarii in loco «Bandel» archidioecesis Calcuttensis ad
condicionem provehatur dignitatemque Basilicae Minoris, cui simul iura universa
addantur et privilegia, quae talibus in Ecclesia templis ad canones sacros
congruunt, servatis tamen iis singulis, quae Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum, iubet profecto
servari. Contrariis quibuslibet haudquaquam obstantibus rebus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXV
mensis Novembris anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana