IN REPUBBLICA TZADIANA APOSTOLICA
CONDITUR NUNTIATURA
Ad perpetuam rei memoriam. – Pro Nostro munere certum probatumque huius
Sanctae Sedis morem plane sequentes, Nuntiaturis Apostolicis opportune in mundo
hic illic instituendis operam damus, quibus commune quidem Ecclesiae et
Civitatis ubique bonum iure publico procuretur foveatur confirmetur. Cuiusmodi
rei causa, consulta Congregatione pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda
Fide, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute hodie in
Ciadia Nuntiaturam Apostolicam condimus, cui simul cum officiis iura et
privilegia et indulta tribuimus, quae et ceterarum Sanctae Sedis id genus
Legationum sunt propria. Quod reliquum est, decernimus ut, quae hoc Brevi Maiore
constituta ediximus, ea nunc et in posterum tempus suos habeant effectus.
Contrariis quibuslibet rebus nihil obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Novembris, anno Domini MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana