TEMPLUM SANCTI PATRICII, MARIANOPOLI
EXTANS,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quae per orbem terrarum praecellunt tum arte
sacra tum christianae vitae vigore templa ac sacella catholicorum ipsa,
secundum perantiquam huius Sedis Apostolicae consuetudinem peculiaribus
consueverunt titulis insignibusque exornari quo clarius circumcirca agnoscantur
ac fructuosius etiam piis a fidelibus adeantur. Porro resciscere Nobis ex
litteris huc a Venerabili Fratre Nostro S. R. E. Paulo Cardinali Grégoire
redditis placuit inter sacras aedes Archidioecesis Marianopolitanae, quam
viginti iam annos laudabiliter gubernet, paroeciale templum Sancti Patricii
sacrum recenseri, cum praecipua quaedam sedes emineat concursus ipsius fidelium et musicae sacrae et cotidiani apostolatus. Quoniam idem ergo memoratus
Praesul rem salutarem fore frugiferamque in posteros annos est testificatus, si
ceteris huius ordinis templis archidioecesanis accesserit pariter Sancti
Patricii sacellum tamquam Basilica Minor, idque liturgicum a Sede Apostolica
decus et ornamentum prolatis rationibus certis efflagitavit, nihil dubitandum
esse censemus quin consilium eiusdem Ordinarii Archiepiscopi optatumque solidum
convertatur in effectum. Audita propterea hac de re Congregatione pro Cultu
Divino ex apostolicae plenitudine Nostrae potestatis harumque Litterarum vi
statuimus ac decernimus ut ad condicionem provehatur dignitatemque Basilicae
Minoris sacra Sancti Patricii aedes intra Archidioecesis Marianopolitanae fines
cui eodem tempore universa adiungantur iura ac privilegia quae reliquis per
terras sanctuariis illius status altioris conveniunt, dummodo singula
diligenter adserventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI
mensis Iunii anno MCMLXVIII editum adservari iubet. Contrariis quibuslibet
causis neutiquam obsistentibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Decembris,
anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana