«Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater
misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni
tribulatione rostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura
sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo» (2 Cor 1, 3-4).
Salutare menus diffundendi in mundo Dei Patris
misericordiam et consolationem magna cum diligentia et alacritate explevit etiam
beata Maria Rosa Molas y Vallvé, quae insignis testis fuit caritatis Christi,
pauperibus assidendo et aegrotis eosque solando atque christianam curando et
humanam iuventutis formationem.
Beata, de qua loquimur, in oppido Reus orta est, intra
archidioecesis Tarraconensis fines, die XXIV mensis Martii anno MDCCCXV a
Iosepho Molas et Maria Vallvé, qui eam ad Dei et egenorum amorem educaverunt.
Matre orbata, quae caritatis victima perierat in cholera morbo anno MDCCCXXXIV
saeviente, institutum religiosum ingredi volebat, sed dissentiente patre, fuit
ei aliquantum exspectandum. Cum plus plusque in dies se Deo optaret consecrare,
anno MDCCCXXXXI domum derelinquere statuit ut coetui piarum mulierum se
iungeret, quae in oppido Reus operibus caritatis et beneficentiae se dedebant.
Iuvenis Maria Rosa se sic in vere religiosum Institutum tandem introisse
putabat, sed haec communitas erat nec canonice approbata nec ecclesiasticae
obnoxia auctoritati. Hic error multo post patefactus est. Ea tamen plene vixit
ex sua spiritali consecratione, continuos progressus faciens in perfectionis via
seseque cum cura, sui neglegentia et humilitate egenis adiuvandis tradens.
Dertosae, post longam meditationem et deprecationem, volens Ecclesiae
auctoritati se subicere, cum nonnullis sociis de Communitate oppidi Reus
decessit, quae illam in hoc delectu sequi noluit, et die XIV mensis Martii anno
MDCCCLVII Congregationem Sororum Dominae Nostrae a Consolatione condidit, quam
usque ad mortem uti Antistita Generalis cum amabilitate, firmitate animi et
prudentia rexit. Institutum, quod subveniendo aegrotis, senibus, puerulis
derelictis et iuvenum educationi prospiciebat, celeriter crevit tum
vocationibus tum operibus diversis in locis. Inexhausta impulsa caritate, Beata
semper parata fuit et laeta Christo servire in indigentibus et, per operum
misericordiae apostolatum, efficaciter regno Dei in terris operam navavit.
Mulier fortis et intellegens, animose humiliorum et infestiorum iura defendit
et, dummodo proximo utilitatem afferret, gravia incommoda subire non timuit et
in perfectissima vivere paupertate.
Dei obsequens voluntati et erga suam vocationem fidelis,
gratuito societati et Ecclesiae servivit suisque Sororibus, quas materno animo
amabat. Eius acris industria ex alta fide oriebatur et ex simplici in Christi
praeceptis consensu, qui non venit ministrari sed ministrare (cf. Mt 20, 28). Ut
totum conficeret iter, quod ei Dominus indicaverat, non suis est fisa viribus,
sed Providentiae auxilio, continuae deprecationis efficacia suorumque dolorum,
diligentis votorum religiosorum observantiae, plenae erga auctoritatem Ecclesiae
oboedientiae. Pietatem coluit peculiarem in Virginem Mariam, quam imitari est
nisa in sollicitudine de membris Corporis Christi Mystici patientibus.
Beata, egregium misericordiae et consolationis
instrumentum, pie obiit Dertosae die XI mensis Iunii anno MDCCCLXXVI, sancta
habita; quae fama est insequentibus annis aucta et confirmata; unde anno
MCMXXXIV canonizationis causa iniit. Canonicis celebratis Processibus iure
praescriptis et exitu cum faventi suetis factis inspectionibus de virtutibus
posteaque de duabus miris sanationibus, deprecationi Servae Dei tributis,
Decessor Noster Paulus VI, die VIII mensis Maii anno MCMLXXVII, hanc in Beatorum
caelitum album rettulit.
Resumpta Causa, apud Curiam Civitatis Bolivarensis anno
MCMLXXXVI actus est Processus canonicus de sanatione, mira asserta, quae facta
est Caicarae ad Orinocum (in Venetiola) anno MCMLXXXI, pro puero. Sanatione a
medicis et deinde a theologis consults, die XXVIII mensis Martii anno
MCMLXXXVIII coram Nobis decretum promulgatum est super miraculo.
Confirmatis Fratrum Cardinalium et Praesulum votis, in
Consistorio congregatorum die II mensis Maii anno MCMLXXXVIII, decrevimus ut
canonizationis ritus die XI mensis Decembris eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri inter sacra
hanc pronuntiavimus formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis,
ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, beatam Mariam Rosam Molas y Vallvé
Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo ascribimus,
statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Quibus prolatis vocibus praecepimus ut hae conficerentur
expedirenturque Litterae Decretales. Gratias autem et egimus Nos Deo una cum
praesentibus et postquam sermonem habuimus de novensili Sancta eiusque mirandis
virtutibus et operibus, caeleste eius primi invocavimus patrocinium et
augustiore ritu divinum sacrificium ad eius pariter honorem facere perreximus,
hoc praecipue fervidissime a cunctorum bonorum Datore et sanctitatis fonte
postulantes, omnipotenti scilicet Deo, ut omnibus qui se Christianos esse
profitentur, gratiam concedere dignaretur, qua fulti ipsa vita sua Christum
testificarentur, sanctos profecto imitando, qui iam caeleste regnum adepti,
fratres in terra adhuc peregrinantes exspectant.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis
Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo duodenonagesimo, Pontificatus
Nostri undecimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana