IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
QUOD EST ECCLESIAE
BEATAE MARIAE VIRGINIS VULGO «LA VIRGEN DEL VIEJO»
APPELLATAE SIMULACRUM, QUOD INTRA FINSES DIOECESIS LEONENSIS
IN NICARAGUA
EXCOLITUR, PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quod est Ecclesiae Leonensis in Nicaragua
memoriae proditum certisque comprobatur Curiae documentis, de peculiari
venerationis cultu dubitari nequit, quo illic praeclaram in suo Sanctuario
asservatam B. V. Mariae imaginem nomine «La Virgen del Viejo» totius regionis Christifideles inde a saec.
XVII pie
prosequi consueverunt. Ad id enim simulacrum Deiparae Virginis Mariae, quae in
ipsis iam illius Nationis primordiis christianam avorum confirmavit Fidem neque
cessat aetatis nostrae Christifideles adhuc studiose tueri, complures quotannis
peregrinantur Nicaraguani, qui tantae Matri illic supplicent devoti a Deoque
opera et misericordiam, ea intercedente, et alia beneficia impetrent, quive
gratos utrique se praebeant. Quae cum ita sint, Venerabilis Frater Iulianus
Aloisius Barni, Episcopus Leonensis in Nicaragua, hand ita pridem per litteras
die XX mensis Octobris datas, quibus sua et cleri populique exprompsit vota, a
Sancta hac Sede poposcit ut memorata B.M.V. imago novo decoraretur honore. Nos
igitur, qui quam maxime Marialem cultum in universa Ecclesia provehendum
curamus, vi et potestate Nostra Apostolica libenter hisce ipsis Litteris
facultatem petenti facimus, ut Nostro ipse nomine et auctoritate vetusto illi
meritoque dilaudato Sanctissimae Virginis Mariae simulacro «La Virgen del
Viejo» pretiosum imponat diadema, seu insigne regium, servatis de ritu ac
formula iure sancitis. Quod reliquum est, has Apostolicas Litteras hodie ad
perpetuam rei memoriam expeditas effectus suos nunc et in posterum habere
volumus, contrariis quibuslibet rebus hand obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis
Decembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana