B. M. IMAGO QUAE IN OPPIDO COLITUR TECOMÁN COLIMENSIS
DIOECESIS
QUAMQUE VOCANT ATQUE INDIGENAE USURPANT «VIRGEN DE LA
CANDELARIA»
SUMMI PONTIFICIS NOMINE PRETIOSO DIADEMATE REDIMITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Principis Apostolorum obtinentes locum, erga
Virginem Mariam cultum et filialem dilectionem in universo christiano populo
excitare confirmareque nunquam destitimus, pro exploratissimo quidem habentes ex
caelesti Matre maxima evenire spiritalia beneficia et pietatis augmentum.
Quandoquidem igitur Venerabilis Frater Iosephus Fernández Arteaga, Episcopus
Colimensis, litteris die XXII mensis superioris Novembris datis, optata quoque
significans tum cleri tum fidelium, instanter postulavit ut illa antiqua et
clarissima B.M.V. imago, quae in Sanctuario asservatur oppidi Tecoman quamque
ibidem incolae «Virgen de la Candelaria» vocitant, nomine Nostraque
auctoritate pretioso diademate coronaretur, prompta sane voluntate, quin immo
laetanter, precibus admotis concedere cupimus. Itaque iis quidem probatis quae
Congregatio pro Cultu Divino de hac re decrevit, Nostra usi Apostolica potestate
committimus Venerabili Fratri quem diximus vel ei quem ipse legaverit munus
corona redimendae imaginis B.M.V. quam supra memoravimus, secundum sacrae
liturgiae probata praecepta, id nempe nomine et auctoritate Nostra. Ipsam
denique caelestem deprecamur Advocatam maternis ut respiciat oculis amatos
filios filiasque ad se decurrentes eosdemque suum auxilium fidenter deposcentes.
Contrariis rebus minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis
Decembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana