The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS

PAROECIALE TEMPLUM SANCTO MICHAĖLI ARCHANGELO DICATUM QUOD
IN OPPIDO «CHATHAM» INTRA FINES DIOECESIS SANCTI IOANNIS CANADIENSIS
 EXSTAT, BASILICAE MINORIS TITULO HONESTATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras dioecesis Sancti Ioannis Canadensis aedes, paroeciale templum enitere novimus Sancto Michaėli Archangelo dicatum, quod arte et ornamentis decorum in oppido «Chatham» exstat. Praeterea constat idem templum a paroeciae fidelibus principem haberi locum christianae eorum vitae et apostolatus. Qua de re, cum Venerabilis Prater Ioannes Eduardus Troy, Episcopus eiusdem dioecesis, litteris die I mensis Decembris superiore anno datis, etiam cleri populique nomine petiverit ut templum, quod diximus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare dilectionis Nostrae documentum isti catholicae communitati cupientes praebere, enixis precibus censemus libenter obsecundare. De sententia igitur Congregationis pro Cultu Divino Nobis proposita, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum Sancto Michaėli Archangelo in oppido «Chatham» dicatum, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Has denique Litteras Nostras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime ostantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Ianuarii, anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top