TEMPLUM, BEATAE MARIAE VIRGINI «NUESTRA
SEÑORA LA VIRGEN
DEL PRADO » DENOMINATAE DICATUM IDEMQUE IN OPPIDO
SITUM
«TALAVERA DE LA REINA», ARCHIDIOECESIS TOLETANAE,
AD DIGNITATEM ATTOLLITUR
BASILICARUM MINORUM
Ad perpetuam rei memoriam. – Haud omnino celamur illud Hispanicas gentes
amore sane filiali diligere consuesse Virginem Mariam. Quod quidem facere non
possumus quin id laudemus, simul suadentes ut ipsae in suscepto proposito
permaneant serventque maiorum institute. Rationes has peculiarem in modum
pertinere ad oppidi «Talavera de la Reina» cives arbitramur, qui profecto
antiquis iam temporibus fidenter ad Virginem Mariam decurrerunt. Ipsi enim
sacrum excitarunt aedificium caelesti Matri dicatum idemque politissimis
artificiis ornarunt. Prompta ergo voluntate concedendum esse censuimus
Venerabilis Fratris Nostri Marcelli S. R. E. Cardinalis González Martín,
Archiepiscopi Toletani, precibus, qui suo nempe nomine suorumque fidelium efflagitaverat ut sacra aedes, Christi Matri
«Nuestra Señora la Virgen del Prado» vocatae sacra, exstans in oppido quod incolae
«Talavera de la Reina» vocant
et appellant, in Basilicarum Minorum numerum referretur. Itaque id comprobantes
consilium, quod Congregatio pro Cultu Divino, factis quondam a Nobis
facultatibus, hac de re suscepit, Apostolica Nostra usi auctoritate, templum
illud quod supra memoravimus, ad dignitatem evehimus et statum Basilicae
Minoris, iuribus similiter concessis ac privilegiis quae ad id genus pertinent
aedificia, dummodo ea serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris»
praescribit, quod die VI mensis Iunii est editum, anno MCMLXVIII. Contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus. Si quidem denique templum istud figulino
opere splendet magnifico, vehementer optamus in posterum tempus fidelium
virtutibus fulgentius enitere ut valeat atque erga Virginem Mariam fervidiore
usque pietate.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis
Februarii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana