B. MARIA VIRGO, SUB TITULO «REGINA
CAELI» INVOCATA,
PATRONA DIOECESIS LEXINGTONENSIS CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Unum qui laeti abhinc annum communitatem
ecclesialem legitime constituimus Lexingtonensem eiusque simul sacrum
instituimus pastorem, novo benevolentiae Nostrae documento augere, at
potissimum novo superni praesidii pignore eam affatim instruere volumus, cum
rem memoria proditam usuque Ecclesiae comprobatam eodem pro dilecto grege
novensili peragere aggredimur. Eiusdem scilicet cleri ac populi fidelis
Ordinarius Episcopus, Venerabilis Frater Iacobus Kendrick Williams, litteris
nuper Nobis redditis renuntiavit non modo quanta pietate Sanctissimam Iesu
Christi Matrem omnis illa Americana natio prosequeretur, verum quanta etiam
consensione Lexingtonensis ipsa communitas accepisset propositam ab Antistite
suo Virginem Mariam sub titulo «Reginam Caeli» veluti caelestem apud Deum
novae dioecesis patronam. Cum plane Nos nimirum his animi Catholici affectibus
consentimus erga praecelsam Dei Genetricem atque piis pastoris gregisque hac in
re optatis, tum nihil magic venturo flori ac progressui illius Ecclesiae
profuturum praevidemus quam publicam patronae talis destinationem eiusque
perpetuam in posteros annos deprecationem. Efflagitanti igitur memorato Praesuli
Lexingtonensi ut electionem illam et approbationem secundum praestitutas normal
rite confirmaremus libenter sane obsequentes Nos ex sententia Saerae
Congregationis pro Cultu Divino Nostraque suprema auctoritate Apostolica
Sanctissimam Dei Matrem, «Reginam Caeli» invocatam, dioecesis Lexingtonensis
confirmamus coram Deo Patronam omniaque simul concedimus iura et privilegia
liturgica ad regulas Ecclesiae consequentia. Fore praeterea confidimus ut hinc
efflorescat Christifidelium inibi amor in Caelestem Reginam, illinc etiam
increscat vitae catholicae actionisque christianae prosperitas tam validis
nempe sustentata Dei Matris precibus. Contrariis quibuslibet rebus nihil
obstantibus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Februarii, anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana