MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM
IOANNEM PAULUM II
DIE UNDEVICESIMO MENSIS IUNII ANNO 1983 IMAGINEM CORONASSE
BEATAE MARIAE VIRGINIS «MATRIS PACIS» IN DIOCESI VARMIENSI
Ad perpetuam rei memoriam. – Maxima afficimur laetitia quotiescumque
facultas Nobis contingit signum aliquod dandi Nostrae in Beatissimam Virginem
Mariam pietatis, quam a pueritia Matrem habemus tenerrimam, cuius pluries
benignam experti sumus tutelam. Ceterum neminem fugit quantam eius amor vim
habeat tum in Ecclesiae universae sortem prosperandam tum in Christifidelium
spiritalem salutem tutam praestandam. Propensissimo igitur animo precibus
indulsimus id temporis Venerabilis Fratris Ioannis Obłak, Episcopi Varmiensis,
qui suum expromens votum simulque cleri et catholici populi, per epistulam ad
Congregationem pro Sacramentis et Cultu Divino die decimo mensis Maii anno
millesimo nongentesimo octogesimo tertio datam, rogavit ut Ipsi Nos in Nostra
Apostolica peregrinatione ad Sanctuarium Czestochoviense in Polonia gratiosae
Beatae Mariae Virginis Imagini «Matris Pacis» titulo insignitae, quae multa cum
civium frequentia ad omnis nationis ordines pertinentium in loco colitur lingua
vernacula appellato «Stoczek Warmiński», pretiosum diadema imponere
dignaremur. Volentes igitur ut et in hanc caelestem Dominam, immo Reginam,
fidelium augeretur obsequium, et fiducia in eius misericordissima bonitate non
solum firma maneret, verum etiam ferventior excitaretur, sicque ea perantiqua
necessitudo pergeretur, qua Illa et Polonica Gens mutuo singularissimoque
vinculo coniunguntur, Claromonte Czestochoviensi illud egimus quod postulatum
erat, ut faceremus: ritu nempe omnino memorabili Sanctissimae Virginis
Imaginem, cum Iesu Infante effictam, corona redimimus die undevicesimo mensis
Iunii anno eodem, quem supra memoravimus, quae quodammodo testificaretur
voluntatem Eam semper venerandi, sequendi, diligendi, quae solidissima est
omnium christianorum spes et ad caelum via plana et secura. Ut vero tam faustae
rei posteris proderetur memoria, has Litteras dari iussimus, facti testes
verissimas.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis
Februarii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana