ECCLESIA PAROECIALIS BEATAE MARIAE
VIRGINI SUB TITULO
«PURÍSIMA CONCEPTIÓN DE MARÍA - VIRGEN CHIQUITA» DICATA,
QUAE IN ARCHIEPISCOPALI URBE MONTERREYENSI IN MEXICO EXSTAT,
AD BASILICAE
MINORIS EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum
haerentes vestigiis, singularibus quidem titulis ac privilegiis honestare
solemus praeclara templa, quae in orbe catholico ceteris excellunt. Haec inter
optimo iure recensenda esse videtur sacra aedes paroecialis Beatae Mariae
Virgini sub titulo «Purísima Concepción de María - Virgen Chiquita» dicata,
quae, fidelium concursu nota atque arte et pulchritudine mira, in
archiepiscopali urbe Monterreyensi exstat; ubi quoque cives loci impensa
colunt pietate antiquam imaginem Deiparae Virginis titulo, quem diximus,
invocatae, cuius patrocinio anno MDCCXVI eadem urbs servata fuit a gravissima
inundations. Qua re, cum Venerabilis Frater Adolf us Suárez Rivera,
Archiepiscopus Metropolita Monterreyensis, litteris die VIII mensis Septembris
superiore anno datis, etiam cleri populique nomine petiverit ut idem templum
titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos illius Pastoris
precibus libenter obsecundandum esse putamus. De sententia igitur
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Nobis proposita, quam
habemus ratam, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute
perpetuumque in modum sacram aedem paroecialem, de qua mentionem fecimus,
titulo at dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et
liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt,
iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI
mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, sunt servanda. Has denique Litteras Nostras
sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Martii,
anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana