BEATA MARIA VIRGO QUAE «MADONNA DEL
PILERIO» DICITUR
QUAEQUAE IN ARCHIDIOECESI CESENTINA-BISINIANENSI COLITUR
EIUSDEM SEDIS CAELESTIS CONFIRMATUR PATRONA
Ad perpetuam rei memoriam. – Caelestis Matris bonitatis in fideles et
beneficientiae complura ubique exstiterunt testimonia. Nihil mirum igitur quod
usque ad Eandem decurrunt fideles suumque animum patefaciunt, et Eiusdem se
commendant tutelae. Libenter ergo aeque ac laetanter postulatis concedendum esse
duximus Venerabilis Fratris Dini Trabalzini, Archiepiscopi
Cosentini-Bisinianensis, qui iustis sane precibus expostulaverat, litteris die
VI mensis superioris Februarii datis, ut Beata Maria Virgo, populari sermone «Madonna del Pilerio» vocitata, caelestis Patrona apud Deum archidioecesis
confirmaretur, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque
Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, pro comperto quoque
habentes eodem fideles teneri studio.
Itaque, iis quidem probatis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum de hac re gessit olim a Nobis factis facultatibus, placet Beatam
Mariam Virginem, cuius titulum supra memoravimus, caelestem Patronam esse et
haberi, iuribus pariter additis ac privilegiis quae secundum Rubricas hunc
honorem consequuntur. Contrariis rebus minime obsistentibus.
Ipsam denique vehementer deprecamur caelestem Advocatam ut huius
archidioecesis fidelium populum, marialis anni occasione erga Eandem renovato
amore incensum, omnibus tueatur praesidiis omnibusque cumulet beneficiis.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Martii,
anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana