TEMPLUM S. IACOBI IN URBE QUAM
STRAUBINGAM APPELLANT,
IN RATISBONENSIS DIOECESIS FINIBUS,
AD GRADUM
DIGNITATEMQUE BASILICARUM MINORUM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Sancti profecto, qui hic in terris secundum
evangelica praecepta egerunt vitam quique idcirco beati sempiterno fruuntur
aevo in caelo, usque ab Ecclesia coluntur habenturque apud Deum advocati. Ex
iis procul dubio S. Iacobus praecipuum obtinet locum, quem praeterea scimus ab
antiquis iam temporibus pientissime coli a Straubingensi communitate. Monumenta
enim et mediaevalia documenta hanc testantur religionem. Sacrum ipsum
aedificium, quod tum signis, tum operibus pictis, tum fenestris vitreis
eminet atque elucet, ostendit re vera quid huius loci fideles senserint hoc de
Sancto. Has propter causas precibus Venerabilis Fratris Manfredi Muller,
Episcopi Ratisbonensis, concedendum esse duximus, qui fidenti quidem animo
expostulaverat ut paroeciale templum Straubingae situm, in finibus suae
dioecesis, et id S. Iacobo dicatum, inter Basilicas Minores adnumeraretur.
Quocirca ea omnino comprobantes quae Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, factis quondam a Nobis facultatibus, decrevit, Apostolica Nostra
usi potestate, sacram aedem S. Iacobi de qua mentio supra est facta, in
numerum referimus Basilicarum Minorum, additis insuper iuribus et privilegiis
congruentibus, modo ea serventur quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris»
requirit, die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII proditum. Contrariis nihil
obsistentibus. Haud denique sumus nescii Bavaricam gentem pietate praestare et
religione. Quapropter magna Nos tenet spes fideles cuncti, sive clerici, sive
laici, qui filiali quidem animo huius templi poposcerunt provectionem, impensius
usque posthac fore ut in catholicam rem conferant operam.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Martii,
anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Eccleaiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana