Ad perpetuam rei memoriam. – «Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt» (Rom 8, 28).
Ab hoc ipso, quod primum nunc Nobis occurrit, iudicio exordiendum videtur,
ut de Beata Clelia Barbieri, quae in numero Sanctorum iam est habenda, hic
summatim loquamur. In tractu archidioecesis Bononiensis vulgo «Budrie »
appellato, qui lege Civitatis ad municipium pertinet S. Ioannis in Persiceto
Bononiensi, anno MDCCCXLVII e certis coniugibus Iosepho Barbieri et Hyacintha
Nannetti die XIII mensis Februarii nata est Clelia, quae iam prima aetate tanto
in Deum amore a matre est instituta, ut desiderio ad perfecta perveniendi
puellula flagraverit. Anno MDCCCLV, saeviente cholerae pestilentia, patre
orbata est puella octo annos nata, qua ipsa de causa patruus medicus pro sua
benevolentia effecit, ut in laxiorem domum Clelia migraret prope paroeciale
templum, una cum matre et sororcula Ernestilla. Mox artis suendi necnon nendae
texendaeque cannabis, quod ruris opus Persicetani erat, perita facta est quidem,
sed in vitae sanctitate progresses usque maiores interea faciebat. Quamvis mos
tunc esset, ne quis nisi ad pubertatem primum Eucharistiam sumeret, Cleliae
tamen anno MDCCCLVIII, aetatis suae undecimo, cum christianam doctrinam plane
didicisset una cum necessariis rebus spiritalibus, facultas iure merito facta
est, ut Sanctissimum Sacramentum die XVII mensis Iunii pie reciperet. Qui sane
dies, tamquam primum mysticarum rerum experimentum, maximum deinde in vita
eius momentum habuit; citiusque, inspirantibus Christo Domino Crucifixo eiusque
Matre Perdolente, duplicem etiam fore perspexit vitae suae rationem, seu
contemplativam et activam. Qua erat in Deum pietate res divinas meditabatur
maximoque cum fervore Eucharistiam in templo adorabat; domi autem cum puellis,
quae necessario utique operi intendebant, sororis maioris natu partes implebat
et festinate qua ipsa erat cum maturitate occasionem adhibebat eiusmodi laboris,
ut prima cum illis necessitudinis vincula iungeret iunctaque foveret. Cui
agendi rationi aliquid etiam coniugabatur, quod illis in adiunctis rerumque
condicionibus proprie ad solam Cleliam re vera pertinebat, seu mos laetanter
amanter precanter operandi, animo ad Deum intento, quasi sermo cum ipso
institueretur. Sui corporis neglegens fereque ignara, in Dei amore, cui totam se
dederat, assidua procedebat: hac enim sola afficiebatur laetitia, se ab
amantissimo Deo possideri, quem unum cogitabat; pariterque festinans ad
miseriores in primis et egentiores accedere consueverat, quibus ipsis debitam
testaretur caritatem Christi, fideque ardens censebat sibi cum filiis Domini sui
communicandum esse eorumque difficultates participandas. Quem ad modum Bononiae
«Opifices doctrinae christianae» bellum in socordiam religiosam, quae viros
potissimum ceperat, inferebant, ita Clelia, illius Sodalicii particeps facta, in
vico «Budrie» non solum catechesim curavit renovandam, sed nonnullas etiam
socias iisdem ac ipsa sensibus praeditas adduxit. Quae vero probata adiutrix
Magistrae initio fait, paulo post necopinatis se praebuit facultatibus ornatam,
ob quas in eius discipulos cooptari ipsi seniores cupere coeperunt. Uxoriis
deinde amplis condicionibus depulsis haud paucis, puellae Cleliam comitantes ad
eiusque arbitrium redeuntes cogitare coeperunt de pusillo adulescentularum
grege, quae sese vitae contemplativae et apostolicae devovere vellent; quod ab
Eucharistia profluens ministerium eo ipso Cibo cotidiano consummari et
institutione agricolarum operariorumque loci cumulari postea debebat. Illud
tamen consilium, obstantibus publicis annorum MDCCCLXVIMDCCCLXVII
vicissitudinibus, quae ipsae Italiam in unum redactam subsecutae sunt, in mente
agitatum ad effectum adduci non potuit, nisi anno MDCCCLXVIII, primo ipso die
mensis Maii, quo una cum puellis sibi coniunctis Clelia in aedem quae «Magistri domus» vocabatur se recepit, quem in locum antea opifices doctrinae
christianae se congregare consueverant. Illic Clelia Barbieri principium posuit
modestae humilisque familiae religiosae, quam deinde domum «Sororum B. V.
Mariae Perdolentis» antistites vocare non dubitaverunt, tum ob Cleliae
pietatem in Minimum eremitam Sanctum Franciscum de Paula, qui orientis coenobii
patronus iam habebatur providusque tutor, tum quod incolae illius loci maximo
cultu B. M. V. Perdolentem prosequebantur illumque B. M. V. titulum ceteris
potiorem Clelia habebat. Eoque in recessu, ubi inter omnes Clelia eminebat,
sodales Deum cupidissime appetentes vitali fruebantur fide ac desiderium quoque
missionale omnino fecundum ingeniique plenum alebant, nullis adiuvantibus
structuris aut apparatibus. Primusque interea fermentatus est manipulus
sodalium, quem cito tum pauperes aegrique, tum pueri pariter ac puellae
catechesi communibusque litteris instituendi circumsteterunt. Clelia autem, cum
et ductrix et fidei magistra gradatim populo apparuisset, propterea, quamvis
vix duos et viginti annos nata, «mater» appellari coepta est. At, bienni
spatio vix a condita sodalitate exacto, subdola tabes, qua laborabat, vertente
anno MDCCCLXX erupit crudelis dieque mensis Iulii XIII, cum laetanter Clelia
obviam virginum Sponso processisset, ad eum pervenit relicto orbe terrarum.
Post mortem percrebrescente eius fama sanctitatis ac Processibus Ordinariis
super eadem instructis ad Causae beatificationis introductionem, Decreto die XV
mensis Martii foras anno MCMXXXIX dato, deventum est. Constructus est delude
Processus Apostolicus super virtutibus in specie, quo rite cognito, Decretum
die XXII mensis Februarii anno MCMLV editum est, confirmans Cleliam Barbieri heroum in modum
christianas excoluisse virtutes. Cumque postea de duobus miraculis ad eam
pertinentibus Processus Apostolicus felicem exitum habuisset, Paulus VI Decessor
Noster bo. me., anno MCMLXVIII eidem famulae Dei Beatorum honores publice
decrevit die XXVII mensis Octobris. Eaque vel amplius post beatificationem coli
coepta est.
Denique in Curia Archiepiscopali Bononiensi anno MCMLXXXV de quadam mira
curatione inquisitio facta est, cuius Acta a Peritis ac Theologis iure statutis
recognita sunt. Die vero XI mensis Februarii anno MCMLXXXIX Decreto sancitum
est rem divinitus patratam esse, intercedente Beata Clelia Barbieri.
In idem consentientibus et Patribus Cardinalibus et Episcopis eo ipso anno in
Consistorium die XIII mensis Martii congregatis, Ipsi praestatuimus ut
Canonizationis ritus paulo post, seu die IX mensis Aprilis, celebraretur. Hodie
igitur hir in Basilica Petriana hanc formulam inter Sacra elocuti sumus: «Ad
honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam
Cleliarn Barbieri Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Sanctae, quam modo publice
diximus, eam venerati sumus summaque Ipsi cum religiose primi invocavimus, hoc
imprimis postulantes, ut a Deo, supernorum omnium donorum Largitore, populo
christiano vim impetraret virtutes constanter imitandi, quas ipsa coluit,
quandoquidem vehementius in dies illecebrae eum impellunt huius nostrae
aetatis, ut de recta deflectat via.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Aprilis, anno Domini
millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana