The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUAMVIS CUILIBET

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE CATHARINAE A S. AUGUSTINO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Quamvis cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae pro parte sua incumbat, Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos gentibus praedicare. Quare per Spiritum Sanctum, qui charismata prout vult ad utilitatem dividit, vocationem missionariam in cordibus singulorum inspirat» (Ad gentes, 23). Ad famulam Dei quod attinet Mariam Catharinam a S. Augustino, communi eiusmodi vocatione eam a Christo Domino evocatam esse propterea pro certo habemus, quod, cum clarissime ipsa adhuc adulescens id intellexisset suum esse thesauros christianae fidei cum gentibus communicare, idcirco, fervida iam tunc caritate erga Deum et in homines impulsa, non dubitavit patriam relinquere Christiani Nominis testandi causa in Civitate Canadensi. Gallico in oppido Saint-Sauveur-le-Vicomte die III mensis Maii nata, anno Domini MDCXXXII, ad sacrum Fontem delata est a parentibus Iacobo Simon de Longprey et Francisca Jourdan de Launay, qui nomen Catharinam imposuerunt ei; neque est dubium quin gratia Dei cum Baptismate ei tradita, quasi semen deiectum in terram fecundam, uberes exinde in Catharina effecerit fructus. Tenera enim aetate sibi statuerat placita Dei semper servare seseque missionariae illi quam diximus vocationi devovere; quo spectans, non modo quodlibet peccatum vel minimum vitabat, sed etiam sanctimoniae viam magno sane animo, tum piis precibus Deum colendo, tum aegris pauperibusque deserviendo, percursare fideliter contendebat. Anno MDCXLII, die quidem VIII mensis Septembris, Catharina nomen simul et Sodalicio Rosarii Marialis et Consociationi «Hominibus servitute liberandis» dedit seque Beatae Mariae Virgini tradidit, quadam scriptura exarata suoque sanguine signata. Augustoduri in urbe, ubi anno MDCXLVI ut novitiam receperant Moniales Hospitalares a misericordia Ordinis S. Augustini, eiusmodi tirocinio optime impleto, sese Deiparae Virgini Mariae iterum dedidit; anno autem MDCXLVIII, post scilicet, quam se pollicita erat profecturam in Canadam illicque aetatem missionariae Christi acturam esse usque ad mortem, Namnetibus professionem religiosam nuncupavit die IV mensis Maii. Patris dissensione tandem expugnata, necnon laborioso deinde itinere confecto, in quo ea peculiare experta est praesidium B.M.V., eodem anno Quebecum die XIX Augusti attigit, quod unum in Canada tunc oppidum erat, dum cetera plerumque loca, ubi suum complures martyres sanguinem profuderunt, a nonnullis Indorum tribubus obtinebantur secum ipsis perpetuo pugnantibus. Studiosa igitur operae praestandae laborisque patiendi ad incolas illos adiuvandos, Maria Catharina a S. Augustino in novam vivendi agendique rationem sese modeste alacriterque insinuavit. Quo melius apostolatui et catechesi vacare posset, linguas utique didicit illius gentis, at potissimum hospitalari operi institit assidendi aegris, quorum valetudini atque saluti perquam sollicita studebat ac liberaliter. Ob conspicuas posthac sive naturae sive divinae gratiae dotes, quibus sane suppeditabatur, in variis constituta est auctoritatis muneribus, qualia v. g. erant officia dispensatricis generalis et monasterii et valetudinarii, necnon moderatricis ipsius valetudinarii atque magistrae novitiarum. Dum M. Catharina, ad suam utilitatem nihil referens, mandata sibi munia perite ac prudenter studioseque omnino absolvebat, ipse animus eius, qui vivissima fide illustrabatur veraque ardebat caritate, constanter erat cum Deo coniunctissimus, a quo fidelis famula beneficia accipiebat copiosa mysticisque motibus animi fruebatur solito maioribus, quae nemini alii, nisi assidentibus magistris spiritus atque Beato Francisco Montmorency Laval, qui primus fuit Episcopus Quebecensis, nota erant. Latenter etiam spiritus vexationes experta est haud paucas, quae tamen, quamvis vehementes interdum atque acerbae, nihil ei de siti sanctitatis detrahere valuerunt neque mentem eius ab officiis implendis avertere. Quin etiam, ut christianae virtutes semper exacte ab ea iucundeque ante omnium oculos exercitae, ita et plena obtemperatio sive sacris quae nuncupaverat votis, sive Regulae monasticae, in publicum prodibat. Ab amore sui et a terrestribus commodis omnino seiuncta, Patris vero Caelestis beneplacito Antistitumque voluntati accommodata, M. Catharina exemplo divini Magistri ad gloriam Dei sese contulit et ad hominum salutem. In Evangelio disseminando et in proximo misericordia prosequendo invictam a labore se praebuit, de aegrotis immo ac pauperibus adhuc sollicitiorem, apud Sorores iucundam, in perpessione aerumnarum fortem, in itinere ad perfecta prudentem, erga omnes modestam et iustam. Ut quid vero conferret ad augendam Ecclesiam, M. Catharina, suis viribus aut consiliis minime confidens, maxime curabat ut graves apostolatus et caritatis laborer ea respergerentur Dei gratis, quam ipsam et assiduis precibus Ei adhibitis et fervido cum in Eucharistiam tum in Beatam Virginem Mariam cultu et frequentibus piaculis suique ipsius castigationibus merere moliebatur. Fragilis valetudo, quae nihilominus tamen alacrem Dei famulam ab amplo eodemque frugifero apostolatu absolvendo nequaquam prohibuerat, prorsus dereliquit eam, fere subito. Anno MDCLXVIII de hac vita pie decessit die VIII mensis Maii, brevem post morbum. Eademque, antequam ingrederetur beatam aeternitatem, desiderio sane incensa obviam Deo tandem se dandi, ter exclamavit: «In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum». Quod vero caput est rerum, fama sanctitatis, quam sibi M. Catharina iam conciliaverat hisce degens in terris, maior profecto post mortem est facta, consequentibus etiam consideratis compluribus gratiis ac sanationibus, quae ei ascribebantur intercedenti. At obstantibus tamen difficultatibus, quae ceteroqui a venerabili Serva Dei alienae erant omnino, initium Causae canonizationis haud ante factum est, quam anno MCMXXIII. Apud Curiam enim archiepiscopalem Quebecensem annis MCMXXIII-MCMXXVI ordinario instruendo processui informativo necnon apud episcopalem Augustoduri Curiam annis MCMXXIV-MCMXXV processui rogatoriali data est opera.

«Positio super introductione Causae et virtutibus», quae, moderante Congregationis pro Causis Sanctorum Officio Historico, expedita est, ad Consultores Historicos deinceps ipsosque ad Consultores Theologos necnon ad Patres Cardinales atque ad Episcopos cum relata esset, exitum habuit felicem. Anno autem MCMLXXXIV, Nobis adstantibus, Decretum die IX mensis Iunii editum est, quo agnovimus Sororem Mariam Catharinam a S. Augustino heroum in modum virtutes theologales et cardinales exercuisse reliquasque his haerentes. Canonico apud Curiam Quebecensem processu (annis MCMLXVII-MCMLXVIII) ad id proprie instructo, ut de sanatione cognosceretur, quae anno MCMLXII ipsa intercedente Serva Dei divinitus effecta censebatur ea in urbe, res apud Dicasterium eiusmodi negotiis praepositum a medicis speciali studio excultis cum excussa esset atque a Theologis necnon a Patribus Cardinalibus ac Episcopis, anno MCMLXXXVIII per Decretum «super miro» die XXVIII mensis Novembris editum confirmavimus id verum esse miraculum a Deo patratum venerabili Maria Catharina a S. Augustino intercedente. Die igitur praestituto eius Beatificationi declarandae, hodie Nos venerabilibus Servis Dei Mariae Catharinae a Sancto Augustino, Martino a Sancto Nicolao, Melchiori a Sancto Augustino, Mariae a Iesu Bono Pastore, Mariae Margaritae Caiani Beatorum honores publice ac sollemniter decernentes, hic in Basilica Petriana inter Sacra hanc elocuti sumus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Hugonis Poletti, Vicarii nostri in Urbe, Simonis Scatizzi, Episcopi Pistoriensis atque Aloisii Alberti Vachon, Archiepiscopi Quebecensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Martinus a Sancto Nieolao, Melchior a Sancto Augustino, Maria a Iesu Bono Pastore, Maria Margarita Caiani, et Maria Catharina a Sancto Augustino, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Martini a Sancto Nicolao et Melchioris a Sancto Augustino, die undecima Decembris; Mariae a Iesu Bono Pastore, die vicesima prima Novembris; Mariae Margaritae Caiani, die octava Augusti; Mariae Catharinae a Sancto Augustino, die octava Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus summaque Ipsi cum religione primi invocavimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Aprilis, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top