The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

TRADENT VOS

VENERABILIUS SERVIS DEI MARTINO A SANCTO NICOLAO ET
MELCHIORI A SANCTO AUGUSTINO BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis olio omnibus gentibus propter nomen meum. Qui autem permanserit usque in finem, hic salvus erit» (Mt 24, 9. 13).

In eos qui cruente Christi crucem communicaverunt ascribere licet etiam Venerabiles Servos Dei Martinum a Sancto Nicolao et Melchiorem a Sancto Augustino, qui, magna Domini caritate moti et animarum, vitam suam dediderunt evangelio disseminando et, periculorum neglegentes quae obibant, libenter sanguinem suum pro fide fuderunt.

Martinus a Sancto Nicolao, natu maximus Laurentii Lumbreras et Annae Peralta, proborum coniugum nobilium Aragoniensium, Caesaraugustae natus est, probabiliter die VIII mensis Decembris anno MDLXXXXVIII. Biduo post baptismi sacramentum accepit. Bonis repudiatis rebusque inanibus huius mundi, sagum induit Augustinianorum Recollectorum in monasterio Borgiae die XXX mensis Aprilis anno MDCXVIII professionemque religiosam fecit calendis Maiis insequentis anni. Anno MDCXXII, voluntati Dei et Antistitum obsequens, navem conscendit in Philippinas. Dum ad breve tempus Mexicopoli morabatur, est ordinatus sacerdos. Cum pervenisset ad locum, quo missus erat, alacriter Ordini suo et gentibus illis servivit. Animi intentionis et deprecationis studio animadverso, quo eminebat, Antistites eum Magistrum Novitiorum nominaverunt domus religiosae Sancti Nicolai Manilensis. Primus eius vitae scriptor eum esse anachoretam in paenitentia, virum caelestiorem quam humaniorem, prodigium sanctitatis scripsit. Apostolatui deditum pro aegrotis et moribundis, omnes eum sibi assidere volebant, quoniam pacem et serenitatem animae iniciebat. Appetens sanguinem fundendi pro Christo, saepius se obtulerat ad missiones Iaponiae adeundas. Nonnisi anno MDCXXIX quod optabat obtinuit.

Melchior a Sancto Augustino, filius Petri Sánchez et Mariae Pérez, Illiberi ortus est anno MDIC, ubi sacramentum accepit baptismi. Duodecim annorum parentibus orbatus, festinato novam invenit familiam in Augustinianis Recollectis. Huius Ordinis vestem religiosam induit anno MDCXVII et die XXVI mensis Martii insequentis anni vota nuncupavit. Postea, cum aliis fratribus sodalibus, voluntaries conscendit in Philippinas. Is quoque Mexicopoli sacerdos est ordinatus; dein ad agrum sui apostolatus pervenit.

Ambo Venerabiles Servi Dei, Nagasakium nancti die IV mensis Septembris anno MDCXXXII, in montes se receperunt urbi proximos. Ademptiones, frigus, locorum asperitas celeriter eorum valetudinem extenuaverunt. Melchior in gravem incidit morbum et eius sodalis Martinus in urbem eum comitatus est ad remedium quaerendum. Mercatores Sinenses, qui eos in Iaponiam magna pecunia vexerant, sperantes se mercedem accepturos ei promissam, qui missionarii praesentiam patefecisset, eos prodiderunt, qui ideirco in custodiam coniecti sunt. Clausi manserunt quadraginta dies. Cum nec pollicitationes nec minae efficere valuissent ut ii a sua religions deficerent, capitis damnati sunt. Ut eorum casus christianis illius loci documento esset, Auctoritates iusserunt eos vivos comburi.

Die XI mensis Decembris, ex cavea educti in qua custodiebantur, ducti sunt ad locum martyrii. Ibi ad columnar uno digito deligati sunt ut facile se solvere possent et flammas effugere, si apostatare statuissent. Melchior, iam multum morbo enervatus et vexationibus, cito spiritum Deo reddidit fumo suffocatus. Martinus, iuvenis robustus, quattuor horas in supplicio toleravit. Eorum cineres sunt in mare dispersi.

Insequenti anno MDCXXXIII colligi coepta sunt testimonia de martyrio et annis MDCXXXVII-MDCXXXVIII legitimus est instructus Processus in urbe Macao super lama martyrii. Deinceps alii acti sunt Processus, quorum acta exitu cum secundo apud Congregationem de Causis Sanctorum Consultores Theologi et Patres Cardinales atque Episcopi inspexerunt; quare coram Nobis die XXVIII mensis Novembris anno MCMLXXXVIII decretum editum est, per quod agnovimus mortem sacerdotum Martini a Sancto Nicolao et Melchioris a Sancto Augustino habendam esse verum pro fide martyrium.

Dein decrevimus ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die XXIII mensis Aprilis anno MCMLXXXIX.

Hodie igitur, in foro Vaticanam Sancti Petri Basilicam prospectante, inter Missarum sollemnia hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Hugonis Poletti, Vicarii Nostri in Urbe, Simonis Scatizzi, Episcopi Pistoriensis atque Aloisii Alberti Vachon, Archiepiscopi Quebecensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Martinus a Sancto Nicolao, Melchior a Sancto Augustino, Maria a Iesu Bono Pastore, Maria Margarita Caiani, et Maria Catharina a Sancto Augustino, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Martini a Sancto Nicolao et Melchioris a Sancto Augustino, die undecima mensis Novembris; Mariae a Bono Pastore, die vicesima prima mensis Novembris; Mariae Margaritae Caiani, die octava mensis Augusti; Mariae Catharinae a Sancto Augustino, die octava mensis Maii, in locis et modis iure statutis quotannis relebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea nunc et in tempus futurum rata esse volumus et firma.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Aprilis, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top