DEI FAMULAE VICTORIAE RASOAMANARIVO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Novissimam suis cum discipulis
concelebrans Cenam dixit ipsis Iesus: «Si quis diligit me, sermonem meum
servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum
faciemus» (Io 14, 23), quos vehementer dein obsecravit in se ut ii manerent
suoque amore, unde copiosos adferre possent fructus (cf. Io 15, 1-11).
Domini nostri voces hae bene quidem summatimque vitam complectuntur
Christianae cuiusdam mulieris egregio exemplo, filiae videlicet Insulae Rubrae
Madagascariae, nempe Victoriae Rasoamanarivo. Divino permota illa instinctu sese
Christi amori patefecit nullisque additis condicionibus respondit ac verbo
illius fidelis usque perstitit. Hinc ideo contigit ut in ea Deus commorans
praesentiam suam inter eundem populum redderet vere sensibilem; sic accidit
quoque ut vivens Christus in ea operaretur intra hominum animos fructusque
generaret qui ad hos etiam dies nostros permanent, quibus filii filiaeque
illius ecclesialis communitatis Madagascariensis in primis ad hanc Venerabilem
Dei Servam oculos convertunt veluti suam ad matrem et sororem, tamquam ad
exemplar simul et adminiculum in Christiana sua vocations constanter fortiterque
exsequenda.
Tananarivi anno MDCCCXLVIII orta soboles domus inter nationis totius
potentissimas, singularem deinceps pietatis morumque institutionem a matre
maxime accepit. Cum vero missionarii sodales Societatis Iesu in insulam
advenissent, quos sunt Sorores Congregationis Sancti Iosephi Cluniacensis
secutae, nomen Victoriae inter primas est in scholae missionis illius album
inscriptum. Religionis autem catholicae doctrina necnon Patrum vitae exemplum
ac Sororum adeo penitus puellam adfecerunt ut accessum sibi ad Ecclesiam ipsam
expetiverit dieque Omnium Sanctorum festivo anno MDCCCLXIII baptismum receperit
ac Victoriae nomine vocata.
Saeviente postmodum plus minus manifesta ipsius missionis catholicae
vexatione, etiam contendebant Victoriae consanguinei sedulo ut fidem abiceret,
quae nihil tamen cessit nec pollicitationibus nec minationibus neque corporis
cruciatibus sibi illatis.
Hac in rerum condicione censebant missionales catholici imprudentiae esse
voluntati illi obsequi qua se totam Deo cuperet devovere in vitae religiosae
instituto; cui suaserunt proinde ut suum explicaret apostolatum potius intra
propriae domus fines regiaeque aulae, quae cotidie ei erat frequentanda. In
matrimonium tandem adulescenti Radriaka, magno apud exercitum centurioni
primique ministri filio, data est; qua instanter flagitante, nuptiae coram
catholico sacerdote celebratae sunt die XIII mensis Maii anno MDCCCLXIV. Quod
tamen coniugium Venerabili Dei Servae transiturum brevi erat in verum
supplicium, quoniam sic vir dissolutus erat ut pater eius ac Regina saepenumero
Victoriae suaderent ut divortium faceret; ea nihilo minus oneribus connubii
susceptis per matrimonii sacramentum fidelis, talibus parere monitionibus
noluit sicque herois resistens in modum initum coniugii iter toleranti animo ad
viri obitum produxit anno MDCCCLXXXVII.
Ob vitae suae Christianae exempla praeclara cito sibi Victoria tum regiae
tum gentis universae aestimationem conciliavit venerationemque. Haec existimatio
et inter cives auctoritas, qua fruebatur, effecerunt ut Victoria ipsa firmum
postmodum evaderet sustentaculum catholicae in Madagascaria Ecclesiae, tempore
quo missionales ea de terra sunt depulsi (annis MDCCCLXXXIII-MDCCCLXXXVI).
Absentibus vero missionariis Victoria, cum unica quadam magnanimitate baptismi
sui compleret officia gravia magnaque etiam animi sustentaretur firmitate, apud
publicos magistratus Ecclesiam catholicam defendit vel propalam seque
indefatigabili studio dedidit cunctis modis et rationibus subveniendo
Christifidelibus, efficaciter conferens ad fidem in communitate nutriendam eo
tempore pastoribus propriis destituta. Ut autem licitum fuit illis, demum, anno
MDCCCLXXXVI eandem redire in terram, vigentem adhuc reppererunt Ecclesiam
florentemque potissimum huius Venerabilis Servae Dei industria. Stabili fide et
caritate ardenti sustinentibus, Regnum Dei suum inter populum ea corroborare
valuit, cuius efficacitas eximia operum inde nimirum proficiscebatur, quod vitae
sanctimoniam percolebat adsidue ac vigorem spiritalis vitae pariter alebat quae
ex ea quoquoversus diffundebatur. Mulier haec erat altissimae precationis
necnon arctissimae coniunctionis cum Christo Domino, qui solus fuit finis et
regula navitatis eius una, sive pro pauperibus abiectisque operabatur sive in
carcere inclusos ac lepra adflictos invisebat, sive denique amplas aedes suas
administrabat.
Brevi, pro dolor!, aegrotatione absumpta die XXI mensis Augusti anno
MDCCCXCIV decessit. Cuius fama sanctitatis, qua vivens adficiebatur, mortuam
pariter est prosecuta. Propter res tamen adversas, in quibus Ecclesia
Madagascariensis versabatur, canonizationis causa multo dumtaxat serius institui
rite potuit. Ita quidem peracto ordinario Processu informativo inter annum
MCMXXXII et MCMXXXV, decretum prodiit introductionis Causae XIX mensis Februarii
anno MCMLVI. Exinde autem apostolicus Processus actus est inter annos MCMX et
MCMXII, omnibusque ad canones sacros peractis rebus coram Nobis ipsis «super
virtutibus» decretum est divulgatum die XIV mensis Maii anno MCMLXXXIII.
Canonico vero interim instituto processu anno MCMLXI de adfirmata quadam
curatione prodigiosa ob Venerabilis Dei Servae deprecationem, medicorum et
theologorum actae sunt investigationes prospero cum exitu donec die IX mensis
Maii anno MCMLXXXV editum est coram Nobis Decretum «super miro». Quo tempore
statuere Nos iuvit ut, cum apostolicum proximum iter Nostrum ad communitatem
ecclesialem ipsamque civitatem Madagascariae faceremus, ritum ipsi
beatificationis expleremus, hoc videlicet die ipso, quo ante dilectissimae
Ecclesiae Madagascariensis multitudinem una cum venerabilibus in Episcopatu
Fratribus coniuncti necnon cum clero ac fideli populo eiusdem nationis hisce
sumus elocuti verbis:
«Par notre autorité apostolique, accueillant les vceux de notre frère
Victor Razafimahatratra, archevêque d'Antananarivo, de beaucoup d'autres frères
dans l'épiscopat, de nombreux fidèles, et après avoir entendu l'avis de la
Congrégation pour les Causes des Saints, nous concédons que dorénavant, la
vénérable servante de Dieu Victoire Rasoamanarivo peut être appelée
Bienheureuse, et que, le 21 août, jour de son départ pour le ciel, on pourra
célébrer sa fête, dans les lieux fixés et selon les règles établies par le
droit. Au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit».
Quibus enuntiatis sollemniter vocibus ipsi Nos sacra oratione praeeuntes
celebrare studuimus novi huius Beati Caelitis laudes virtutesque praecipuas ac
deinde precatione pia cum adstantibus reliquis commiscenda validam ipsius apud
Deum deprecationem universae efflagitavimus in terris Ecclesiae. Quocirca nihil
superesse videtur quam ut hoc documentum confici iubeamus. Apostolicas igitur
has Litteras tam in praesens quam in posterum valere tempus volumus suamque
habere vim, contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.
Datum Tananarivi, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Aprilis, anno
MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana