IOANNI BERNARDO ROUSSEAU BEATORUM
HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ut memhra viventis
Christi, Ipsi per Baptismum necnon per Confirmationem et Eucharistiam
incorporati et configurati, omnes fideles officio tenentur ad Eius Corporis
expansionem et dilatationem cooperandi, ut quamprimum Illud ad plenitudinem
adducant (Eph 4, 13)» (Conc. Dec. Vat. II, Decretum de activitate missionali
Ecclesiae Ad gentes divinitus, 36).
Evangelizandi terrarum orbis officium liquido perpeptam est a Venerabili Dei
Servo Ioanne Bernardo Rousseau, qui quidem praecepta divini Magistri
peralacriter est persecutus atque voluntati Dei parens, non paucos obiit labores
ut Evangelii lumen diffunderet pariter ac caritatis ignem, primum in Galliae
finibus, deinde in Reunionis insula, ubi copiose verbum Dei sparsit, quod nempe
spectatis virtutum exemplis rigavit.
Venerabilis Dei Servus in oppido Annay-la-Cote, in Burgundia, natus est, die
XXII mensis Martii anno MDCCXCVII Bernardo Rousseau lapicida et Regina
Pelletier, qui eodem quidem die est baptizatus eidemque nomen Ioanni Bernardo
inditum est. Infans ipse et adulescens in domu sua mansit, humili quidem, sed
pietatem colente, XXV annos natus se dedere funditus ad iuvenes formandos
statuit, cum Autessioduri inspiceret quo impetu hanc rem Fratres Scholarum
Christianarum peragerent. Idcirco die IX mensis Novembris anno MDCCCXXII
Parisiis in novitiatum ingressus est, qui insequenti Christi natali vestimentum
religiosum induit sibique nomen Scubilionium imposuit. Anno MDCCCXXV vota
temporanea nuncupavit, anno autem MDCCCXXVII vota perpetua. Alensonii, Pictavii,
Chinonii, Galliae urbibus, peculiaris studii pietatis dedit specimina atque
fidelitatis vocationi suae. Nam multum in Christo imitando progressus est atque
in via ambulando quam iniit Sanctus Ioannes Baptista De la Salle, illius
instituti auctor ad quod pertinebat. Studiose quidem opera sibi demandata
perficiebat, haud difficulter ex levioribus ad graviora cum transiret, veluti ad
puerorum erudiendorum officium. Haec omnia tamen magnum eius animum minime
explebant, paratum nempe multo plus ad Dei gloriam impendere adque animarum
salutem. Nominatim Frater Scubilionius in longinquas regiones Evangelium
proferre studebat, ubi christiani nuntii fruendi copia adhuc data non erat
atque iuvenes plus indigebant maternam Ecclesiae sollicitudinem experiri. Nemo
igitur miratus est quod laetanter studioseque ipse se dixit paratum ad Reunionis
insulam petendam.
Die ergo XX mensis Aprilis anno MDCCCXXXIII, bene sciens quid esset initurus
suspectansque se numquam esse reversurum, nullo familiari salutato, ne intimis
affectibus vinceretur, navem conscendit ad novam sedem capessendam. Die autem
XIV insequentis mensis Iulii apostolatum missionalem incohavit, acrem quidem et
frugiferum, quem continenter ad mortem usque praestitit.
Quamvis autem usque in insula illa maneret, in diversis locis ministerium
suum explevit qui sunt Sanctus Benedictus, Sanctus Paulus, Sanctus Leo,
Possessio, Sanctus Dionvsius, tandem Sancta Maria. Ubique diligentissime
Christi lineamenta in se effinxit atque in eius corpore aedificando, quod est
Ecclesia. Quotquot ei proximi fuerunt, moderatores scilicet, confratres eiusque
loci incolae facere non poterant quin ipsius fidem demirarentur nitidam,
caritatem vehementem, solidam spem animumque promptum, quo suam ad Dominum
consecrationem colebat consiliaque evangelica. Perstudiose, eximiis docendi
facultatibus praeditus ad erudiendos se dedit de christiano humanoque cultu
pueros, iuvenes adultosque, quos facili eloquio efficacique catechesim docebat
amplos consequens effectus magnumque Dei populi progressum. Si quidem impiger
erat in fide dilatanda, haud setius de misericordia corporaliter
spiritaliterque facienda erat sollicitus. Simplicitate enim, humilitate
prudentiaque, proximus exstabat et maerentium frater eorum qui illis carebant
bonis humanis religiosisque, videlicet libertate, iustitia aliisque rebus
condicionis humanae propriis atque filiorum Dei status. Pauperes aegroti,
mancipia, peccatores multimodis Fratris Scubilionii sollicitudinem
liberalitatemque experiebantur, qui semper erat paratus omnibus se dedere, ut
singulis viam salutis aperiret.
Cum sibi in amore erga Deum proximumque a Deo demandatum diffundendo minime
constitueret fines, palam percepit oportere omnes se insumere vires ut socialem
condicionem et moralem religiosamque commodiorem reddere servorum. Arduum sane
fuit inceptum et quasi certatio, exhibenda in quibus illi fuit peculiaris
audacia pariter ac prudentia, ut evinceret praesertim consitionum dominorum
animum aversum qui ne opus imminueret verebantur. Eadem audacia prudentiaque
fuerunt quoque adhibendae in indigenis apparantis et aptis instrumentis, atque
in curatorum ipsorum gratia sibi concilianda. At divinum adiumentum, quod
continenti precatione officioque accurate explendo mereri ipse studebat, variis
in difficultatibus eundem sustentavit, quodque fovit et eius laborem
compensavit. A se ipso fere abstractus atque mundi vanitatibus, nunquam gloriam
est consectatus neque suum ipsius commodum. Securus ideirco mansit planeque
voluntati Dei deditus, rebus sive secundis sive adversis. Pro comperto habebat
parvum se esse instrumentum quod elegerat Dominus ut regnum suum aedificaret;
Ei itaque nulla fuit alia laetitia, quam labor et ad hoc propositum patientia.
Cum ad aeternum praemium vocatus est, albescente caelo diei XIII mensis
Aprilis anno MDCCCLXVII, populus ab ipso beneficiis affectus usque dictitabat:
vetus Frater noster, sanctus, mortuus est.
Sanctitatis fama, quae fuit in vita, post mortem perrexit. Quapropter
Episcopiis S. Dionysii Reunionis canonizationis causam iniit processum
informativum celebrando ordinarium (ab anno MCMII ad MCMV), quem processus
rogatorialis Massiliensis secutus est. Die XXX mensis Martii anno MCMLXXXI
decretum proditum est super introductione causae, processo apostolico remisso.
Suetas post disquisitiones peculiaris congressus theologorum consultorum et
Congregationis Ordinariae Patrum Cardinalium et Episcoporum, Nobis
adstantibus, die IX mensis Iunii anno MCMLXXXIV, decretum proditum est, quo
agnoscebamus Dei Servum Fratrem Scubilionium heroism in modum virtutes
theologales, cardinales iisdemque adnexas, exercuisse.
Anno MCMLXXXI constitutus erat interea processes canonicus de sanatione, mira
quae dicebatur, quaeque in Reunionis insula evenit anno MCMLXXV. Haec a
medicorum coetu diligenter pensitata, germana evasit et portentosa. Idem
theologi consultores censuerunt et Patres Cardinales Episcopique. Die autem VIII
mensis Maii anno MCMLXXXVII per decretum talem sanationem esse habendam miram
agnovimus eandemque Servi Dei deprecationi tribuendam Fratris Scubilionii. Diem
igitur beatificationis statuimus, secundam scilicet mensis Maii anno MCMLXXXIX,
iter pastorale ad insulam Reunionis facturi.
Hodie igitur inter sacra hanc diximus formulam: «Par notre autorité
apostolique accueillant les vœux de notre frère Gilbert Aubry, Evêque de
Saint-Denis de La Réunion, de beaucoup d'autres frères dans l'épiscopat, de
nombreux fidèles, et après avoir entendre l'avis de la Congrégation pour les
Causes des Saints, nous déclarons que dorénavant, le vénérable Jean-Bernard
Rousseau, Frère Scubilion des Ecoles Chrétiennes, peut être appelé Bienheureux
et que, le 20 décembre, on pourra célébrer sa fête, dans les lieux fixés et
selon les règles établies par le droit. Au nom du Père, et du Fils, et du
Saint-Esprit». Gaudemus igitur quod, iuvante ipso Deo et favente, insulae isti
dilectae novum veluti sides annumerare possumus, quod luce sua praeclara
evangelicum iter fideli populo commonstrare valet idemque viam salutis, quae
profecto pietate ardenti flagrantique caritate ad Christi effata obtinebitur.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis quibusvis rebus minime obsistentibus.
Datum in Reunionis insula, sub anulo Piscatoris, die II mensis Maii, anno
MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana