ECCLESIA COLLEGIALIS SANCTISSIMI
SALVATORIS,
QUAE IN URBE «DOBRE MIASTO» INTRA VARMIENSIS DIOECESIS
FINES
EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclara Varmiensis dioecesis temple
probe novimus exstare ecclesiam collegialem Sanctissimi Salvatoris in «Dobre
Miasto», quae structurae genere «Gothico» aedificata antiquitus ac
praestantissima quidem miris artis operibus, a die XX mensis Novembris anno
MCCCXLVII est sedes insignis Collegialis Capituli; cui quoque templo ab anno
MCMLXXXII adiacet sedes pro alumnis Seminarii Varmiensis qui primum annum
philosophiae cursus frequentant. Praeterea constat eandem ecclesiam centrum esse
notum spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua re, cum
Venerabilis Frater Edmundus Piszcz, Antistes Varmiensis, litteris die XXV
mensis Martii hoc anno datis, etiam Episcoporum Auxiliarium, rectoris ecclesiae
clerique populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate
Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae Nostrum signum tam
dilectis filiis cupientes praebere, illius sollertis Pastoris precibus libentes
censemus obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica Nostra usi
potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam collegialem,
de qua mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum
omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine
insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo
Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt.
Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii,
anno MCMLXXXIX, Pontificates Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana