The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTI QUI SEMPITERNUM

PAROECIALE TEMPLUM S. TERESIAE A IESU INFANTE DICATUM
IDEMQUE IN OPPIDO KESZTHELY SITUM VESZPRIMIENSIS DIOECESIS
AD DIGNITATEM BASILICARUM MINORUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sancti, qui sempiternum per aevum beata vita in caelis fruuntur, praestantem in Ecclesia obtinent locum, cum omnium virtutum fidelibus praebeant exempla et iis ad immortalem gloriam itinera commonstrant. Idcirco eorum templa, quantum fieri potest, extolluntur et ad ampliorem gradum evehuntur. Rebus spectatis his, omnino occurrendum duximus precibus Venerabilis Fratris Iosephi Szendi, Episcopi Veszprimiensis, qui suo nomine optataque pariter et cleri et fidelium ostendens, efflagitaverat ut paroecialis sacra aedes S. Teresiae a Iesu Infante dicata, quae sita est in oppido Keszthely ab illic habitantibus incolis vocitato, quaeque ad ipsius pertinet dioecesim, titulo et dignitate honestaretur Basilicae Minoris. Haud enim sumus nescii templum hoc quibusdam enitere artificiis pietateque, praesertim quae ad spiritalitatem carmelitanam spectat. Quam ob rem ea prorsus confirmantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis quondam a Nobis facultatibus, hac de re decrevit, Apostolica Nostra usi potentate, templum S. Teresiae a Iesu Infante, quod supra memoravimus, in numerum referimus Basilicarum Minorum et concedimus pariter iura privilegiaque quae ad id genus Basilicas pertinent, modo ea serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» requirit, die VI mensis Iunii editum, anno MCMLXVIII. Quibusvis rebus contrariis minime obsistentibus. Plurimum tandem habemus spei ad maiorem pietatem fore ut incendantur fideles, aucta huius aedis dignitate, mirabilem quidem et allicientem vitam S. Teresiae a Iesu Infante sectantes.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Iunii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top