The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NON VOS ME ELEGISTIS

VENERABILI SERVO DEI ANTONIO LUCCI BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat» (Io 15, 16). Haec Domini verba, quibus est Apostolos allocutus, nos scimus posse ad omnes Apostolorum successores referri, ad eorum adiutores in Ordine presbyterali et ad omnes qui se Christo sequendo per evangelica consilia tradiderunt. Cum autem reperimus aliquem electum a Deo in vita plene ad effectum adduxisse divinae vocationis propositum indeque copiosos edidisse fructus, nosmetipsos sentimus gaudio spiritali repletos et Dominum laudamus, qui mirabilia operatur in electis suis. Huiusmodi gaudium in nobis oriri animadvertimus, cum eadem verba Domini ad Venerabilem Servum Dei Antonium Lucci traducimus, qui quidem electus est ut in Ecclesia esset testis consecratus perfectionis evangelicae, sacerdos et episcopus secundum cor Dei.

Servus Dei Antonius Lucci natus est Agnone in dioecesi Triventina, in regione Molisana, die II mensis Augusti anno MDCLXXXII a piis parentibus, qui eum christiane educaverunt et mature in studiorum viam induxerunt. Admissus ad Ordinem Fratrum Minorum Conventualium, novitiatum perfecit Aeserniae, et, facta anno MDCIIC professione, curriculum iniit philosophicum et theologicum, quod explevit in Sacro Conventu Assisiensi, nisus eodem tempore spiritism induere seraphici sui Patris S. Francisci. Assisii est etiam ordinatus sacerdos die XIX mensis Septembris anno MDCCV, et studia sacra perrexit, quae laurea corona in theologia confecit.

Ratione habita eius excellentis spiritalis et doctrinalis institutionis, Antistites ei munus delegaverunt disciplinas theologicas docendi, cui operam navavit fere XX annos, miro cum ardore et diligentia, in «Studiis Generalibus» sui Ordinis thesauros sapientiae suae communicans cum alumnis diversarum Provinciarum, qui solidam eius doctrinam magni existimabant eiusque mirabantur probatam vitam religiosam et sacerdotalem. Eminuit, uti theologise eximius magister ab anno MDCCVIII ad annum MDCCXVIII in claro Collegio Sancti Laurentii Maioris Neapolitani, simul se ostendens indefatigatum verbi Dei praedicatorem. In suo exsequendo munere Ministri regularis Provinciae S. Angeli, ex Apulia septentrionali constantis et regione Molisina, Servus Dei summa cura providit de provehenda firma formatione spiritali et doctrinali, in Communitatibus franciscanis, Fratrum sodalium.

Nominatus anno MDCCXVIIII Rector studiorum insignis Collegii Romani S. Bonaventurae, decem annos hoc grave sustinuit officium, laudem et admirationem habens ob magnam seam et fidissimam scientiam theologicam et moralem obque suae vitae sanctitatem, et insuper se dedidit nonnullis conscribendis libris theologicis, quibus praecipua fidei dogmata explanaret et defenderet. Simul, generose serviens Ecclesiae, variis Curiae Romanae Dicasteriis consultor adfuit, dum Summus Pontifex Benedictus XIII anno MDCCXXVIIII eum ad sedem episcopalem Bovinensem in Apulia promovit, «episcopum sanctum et doctum» eum proponens.

Et talem quidem se ostendit Antonius Lucci per XXIV episcopatus sui annos in illa dioecesi. Verus populi sui Pater et Pastor, eius christianam vitam excitavit, cum caritate, humilitate et evangelica fortitudine explicando munera ad ministerium sacrum pastorale pertinentia. Maxima cum sedulitate in spiritalem et doctrinalem formationem intendit cleri; divini cultus decus provexit; catecheticam institutionem auxit; fidelium vitam sacramentalem amplificavit, curasque suas adhibuit paternas etiam de iis, qui a fide vel ab exercitatione vitae christianae remoti erant, verae conversionis obtinens fructum.

Apostolice laborans aetate et in regione, ubi indigentia hereditas quodammodo erat maioris partis populi, episcopus Lucci vere pauperes anteposuit, quos omnes excipiebat, in eis Christi personam agnoscens, eosque adiuvans largitionibus cotidianis et occasionis, atque apostolica cum firmitudine eorum iura et legitima optata propugnans.

Tota eius vita spiritu abnegationis et animosae ascesis notata est, ardentissimo Dei gloriae studio et boni proximi, ferventissima pietate erga Christum Crucifixum et divinam Eucharistiam necnon filiali in SS. Virginem Immaculatam religiose. Per lectionem, studium et meditationem assiduam Sacrarum Litterarum in fide positus atque infixus, omnia in Dei luce videbat et iudicabat. Spe fortis, in necessitatibus non cessabat, sed fortiter fidei postulationes defendebat atque Ecclesiae pauperumque iura. Fervidissima in Deum inque proximum caritas eum omnino implebat et hoc dicto exprimebatur, quod ei frequens erat: «Qui Deum amat, omnia possidet».

Propter eximias suas virtutes Servus Dei colebatur a clero et fidelibus dioecesis, sodalibus Fratribus admirationem sui iniciebat, a Fratribus in Episcopatu aestimabatur. Terrenam vitam posuit die XXV mensis Iulii anno MDCCLII, post brevem morbum et acerbum, quem firma patientia et alta cum Deo coniunctione caritatis perpessus est. Talem reliquit sanctitatis famam, ut sex solummodo transactis annis post mortem initi sint Processus Informativi apud Bovinensem Curiam. Causa introducta die V mensis Decembris anno MDCCLXIV, apud eandem Curiam Bovinensem instructus est Processus Apostolicus «super virtutibus», quem secutae sunt legitimae disceptationes in Congregationibus Antepraeparatoria, Praeparatoria et Generali, et Decretum, die XIII mensis Iunii editum, de heroicitate virtutum, anno MDCCCXXXXVII.

Recens, anno MCMLXXXVIII, post Consilii Medicorum faventem sententiam, actae sunt praescriptae inquisitiones in Congressu Peculiari Consultorum theologorum et in Congregatione Patrum Cardinalium et Episcoporum, Ponente Eminentissimo Cardinali Iosepho Caprio, de coniecto miraculo, ad subitam et completam sanationem pertinente sacerdotis Cyrilli De Sanctis O. Carm., a morbo ita existimato: «fistole perianali multiple e complete con comunicazione rettale e stato tossico­infettivo grave», precibus Venerabilis Antonii Lucci tributam.

Nos deinde die XXVIII mensis Novembris anno MCMLXXXVIII, ediximus eandem sanationem miraculo factam esse; et post haec omnia est statuta dies ad sollemnem Beatificationem celebrandam.

Hodie igitur in Basilica Vaticana Sancti Petri, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Iosephi Casale, Archiepiscopi Fodiani-Bovinensis et Hersilii Tonini, Archiepiscopi Ravennatensis-Cerviensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Antonius Lucci et Elisabeth Renzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Antonius Lucci die vigesima quinta Iulii, Elisabeth Renzi die decima quarta Augusti in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quibus studiose quidem prolatis vocibus plausuque exceptis nihil subinde dubitavimus aliud hoc sanctimoniae christianae ac religiosae imitandum sedulo exemplum pastorali Nostro sermone collustrare et universis non Franciscalibus modo sodalibus verum christifidelibus communiter omnibus commendare.

Quo enim plures modos formasque Christianae vitae multiplicibus in huius orbis condicionibus expletae praebuerit Mater Ecclesia hominibus, eo quidem expeditius scient sua quisque via rationeque Christi Evangelium vivendo deducere ad effectum. Haec vero per has Litteras quae statuimus, firma esse volumus et nunc et in posterum, rebus contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Iunii anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top