TEMPLUM SANCTIS CYRILLO ET METHODIO
DICATUM
QUODQUE IN URBE «DANVILLE» EST SITUM, IN HARRISBURGENSI DIOECESI,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Merito sane etiam nostris quidem temporibus
Sancti Cyrillus et Methodius perspicuum congruentemque obtinent locum non modo
in universa ipsa Ecclesia verum etiam communitate in ipsa civili, cum fuerint
iidem simul Evangelii indefessi praecones simul praesertim apud Slavonicas
gentes cultus et humanitatis efficaces auctores. Eorum igitur opera et exempla
extollere volumus et usque omnibus praebere imitanda. Quapropter iusta effecti
laetitia, Venerabilis Fratris Gulielmi Keeler Archiepiscopi Baltimorensis atque
Administratoris Apostolici Harrisburgensis precibus enixe admotis occurrendum
esse existimavimus, qui vero multum sua interesse suorumque fidelium asseruit
ut templum Sanctis Cyrillo et Methodio dicatum et id in urbe, quam inibi
incolae Danville vocant, locatum, in dioecesi videlicet Harrisburgensi, in
Basilicarum Minorum numerum referretur. Sacra enim aedes illa tum artificiis
quibusdam praestat tum tot Slavos origine in memoriam redigit qui petunia sua
aedificium istud excitandum curarunt. Itaque ea probantes quae Congregatio pro
Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis olim a Nobis facultatibus, hac
de re statuit, Apostolica Nostra usi potestate, templum illud de quo supra est
facta mentio, ad dignitatem statumque evehimus Basilicae Minoris, additis
pariter iuribus et privilegiis quae ad id genus templa pertinent, dummodo ea
serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, quod die VI
mensis Iunii, anno MCMLXVIII, est editum. Contrariis quibuslibet rebus minime
obsistentibus.
Facere demum non possumus quin praeclarorum Sanctorum Cyrilli et Methodii
exempla non modo incolis ibi Slavis origine verum etiam omnibus fidelibus
magnopere commendemus, qui Sancti toti Dei regno proferendo se dicarunt.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iunii,
anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana