B. M. V. MATER ECCLESIAE
GATINENSIS-HULLENSIS
DIOECESIS PRINCEPS CONFIRMATUR PATRONA CAELESTIS
EIUSDEMQUE PARITER S. IOSEPH OPIFEX ALTER PATRONUS
Ad perpetuam rei memoriam. – Neminem quidem latet quae Beatae Mariae
Virginis sit dignitas quaeque Eiusdem sollicitudo in fideles qui ad Eam
decurrunt. Perspicuum pariter est S. Ioseph arctam ob suam cum Iesu Mariaque
necessitudinem plurimum apud Deum posse. Merito ergo et laudabiliter Ecclesiae
Gatinensis-Hullensis viri mulieresque erga utrumque fervida afficiuntur
religione. Quapropter Venerabilis Prater Rogerius Ebacher, illius sedis
Praesul, litteris die primo mensis Decembris superiore anno datis, quoniam
petierat plurima prece ut Beata Maria Virgo, Quam incolae ibidem sub titulo
Matris Ecclesiae venerantur, auctoritate Nostra patrona princeps confirmaretur
itemque S. Ioseph alter patronus. Nos aequissimo animo iustis postulatis
concedendum esse existimavimus, spectatis videlicet normis «Instructionis de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Itaque, iis probatis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum de hac re gessit factis quondam a Nobis facultatibus, placet
Beatam Virginem Mariam, Matrem Ecclesiae, dioecesis Gatinensis-Hullensis
principem patronam esse et haberi, similiter S. Ioseph opificem alterum
patronum, additis insuper iuribus et privilegiis quae huic dignitati nectuntur
secundum rubricas. Rebus quibusvis contrariis minime obsistentibus.
Maria Virgo tandem Eiusdemque castissimus sponsus communitatem hanc fidelium
munifice usque tueantur, qui tantos patronos elegerunt eorumdemque imitanda tam
clara sumpserunt exempla.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iunii,
anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana