TEMPLUM PAROECIALE SANCTI IOANNIS, QUOD
EXSTAT IN URBE
EPISCOPALI DESMOINENSI, AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM
EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Constat in urbe episcopali Desmoinensi novum
clarumque exstare paroeciale templum Sancti Ioannis, quod artis pulchritudine et
magnificentia mirum, factum est quoque in praesens laicorum apostolatus,
spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis praestans centrum. Qua re,
cum Venerabilis Frater Gulielmus H. Bullock, Antistes Desmoinensis, litteris die
I mensis Martii superiore anno datis, parochi eiusdem sacrae aedis, cleri
populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae
Minoris honestaremus, Nos, benevolentiae Nostrum signum dilectis filiis
Desmoinensibus cupientes praebere, illius Pastoris praecibus censemus libentes
obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica summa Nostra usi potestate, harum
Litterarum sub Piscatoris anulo datarum virtute perpetuumque in modum
paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae
Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae
ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta
Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII
editum, servanda sunt. Has vero Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, spud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Augusti,
anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana