IN DIOECESI CERRETANA-THELESINA-SANCTAE
AGATHAE GOTHORUM
TEMPLUM B. M. V. IN CAELUM ASSUMPTAE ET SANCTO
PHILIPPO NERI
DICATUM TTITULO EXORNATUR AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Pro explorato habemus in
oppido vulgo «Guardia Sanframondi» intra fines dioecesis
Cerretanae-Thelesinae-Sanctae Agathae Gothorum templum Beatae Virginis Mariae
in caelum Assumptae necnon Sancti Philippi Neri sacrum, quod usque ab anno MCDLV
ibi exstat, certa quadam honestandum esse laude. Cum paroeciale id prius templum
esset atque deinceps in sanctuarium Mariale conversum, anno denique MDCLV
Confoederationi Oratorii S. Philippi Neri traditum est ab Alexandro VII,
decessore Nostro; cumque super vetustioris ruinas ipsum post terrae motus
annorum MCDLXV et MDCLXXXVIII rursus aedificatum aut in pristinum restitutum
esse constaret, de nova e contra consecratione dubitaretur, postremum idcirco
consecratum est anno MCMLXXXVIII. Quod pluris tamen est, ecclesialem utique
sollicitudinem omnemque curam spectantes Reverendorum sodalium memorati Oratorii
S. Philippi Neri, animo libenter fingimus publicum in praesenti incrementum
eiusmodi sacrae aedis et ad christianam fidem alendam et ad pietatem erga
caelicam Christifidelium Matrem tuendam haud parum conferre posse. Hac
potissimum de causa Nos, qui audiendas esse censemus preces huic Sanctae Sedi
nuper, una cum votis etiam cleri populique illius loci ad idem propensi, a
Venerabili Fratre Leonardo Felice, Episcopo Cerretano-Thelesino-Sanctae
Agathae Gothorum, adhibitas, ut clarum templum illud titulo Basilicae Minoris
rite decoretur, hodie ex sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum, quam probatam ratam facimus, Nostraque ex Apostolica potestate et
harum Litterarum virtute quod diximus templum vetustum insigneque sanctuarium
B.M.V. in caelum Assumptae Sanctoque Philippo Neri dicatum ad gradum honoremque
Basilicae Minoris, et quidem perpetuum in modum, evehimus, omnibus eidem
traditis iuribus et privilegiis ad reliquas eiusdem ordinis Basilicas
pertinentibus, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «de titulo Basilicae
Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII evulgatum sunt iure servanda.
Contrariis quibuslibet non obstantibus. Quas Nostras Litteras nunc et in
posterum religiose observari volumus omnemque suos habere effectus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIII mensis Septembris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana