TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM ET
ID IN
CASTRO FLORIANI MUTINENSIS INTRA IPSIUS MUTINENSEM DIOECESIM
SITUM
AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Magna quidem afficimur laetitia cum animum
Nostrum ad innumeros fideles referamus, qui decursu annorum hic illic perpulchra
excitarunt aedificia eademque pietatis tanquam certum indicem caelesti Matri
dicarunt. Nec miramur igitur in oppido, quod ibidem incolae Castrum Floriani
Mutinensis vocitant, exstitisse quondam praeclaram aedem Beatae Virginis Castri
sub titulo. Templum hoc praeteritis temporibus variis venustisque artificiis
certatim ornarunt Christifideles, ut animum suum significarent et in Deiparam
studium. Prudentes scientesque idcirco et libentes quidem Venerabilis Fratris
Sancti Bartholomaei Quadri, Archiepiscopi Mutinensis-Nonantulani, precibus
occurrendum existimavimus, qui profecto suo nomine suorumque pariter fidelium
efflagitaverat ut sacra aedes, quam supra memoravimus quaeque intra ipsius
dioecesis est fines, in Basilicarum Minorum numero recenseretur. Itaque ea
confirmantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, a
Nobis videlicet factis quondam facultatibus, statuit et deliberavit, Apostolica
Nostra usi potentate, templum illud quod diximus ad dignitatem statumque
evehimus Basilicae Minoris, additis similiter iuribus et privilegiis ad id
genus pertinentibus aedes. Serventur exinde quae Decretum «De titulo Basilicae
Minoris» praescribit, die VI mensis Iunii editum, anno MCMLXVIII. Contrariis
rebus minime obsistentibus quibusvis. Haud exigua tandem Nos tenet apes
christianarum virtutum uberiorem segetem hoc in loco messum iri, iniuncta hac
dignitate, si quidem fideles, incidente CCCL anno postquam hoc Mariale
Sanctuarium constitutum est, ardentius ad augustae Matris cultum incitabuntur
eiusdemque ad aedem frequentius trahentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis
Septembris anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana