The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

DOMINUS HABITARE

VENERABILI SERVAE DEI FRANCISCAE ANNAE A VIRGINE PERDOLENTI
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Dominus «habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem» (Ps 113, 9).

Venerabili Servae Dei Franciscae Annae a Virgine Perdolenti (in saeculo Franciscae Mariae Cirer Carbonell), donum caelitus datum est maternitatis non secundum carnem, sed secundum spiritum; postquam enim laica in paroeciali communitate servierat et materna cum cura non paucas adduxerat animas ad Dei cognitionem et amorem, senex se Domino consecravit et novam genuit religiosam familiam, quae aegris assideret et christianam doctrinam pueros doceret.

In oppido Sencelles orta est, intra fines dioecesis Maioricensis, calendis Iuniis anno MDCCLXXXI a Ioanne Cirer et Ioanna Carbonell, qui eam solida instruxerunt Christiana educatione. Die IX mensis Maii anno MDCCLXXXVIII sacramentum accepit Confirmationis et anno MDCCXCI primum ad eucharisticam mensam accessit. A pueritia in laborer domesticos incubuit, in agros familiae suae colendos, in Christum imitandum inque apostolatum. Nullam frequentavit scholam et nec legere didicit nec scribere; sed tam bene catechismum memoriae mandavit, ut efficaciter illum doceret oppidi pueros. Concorditer cum suis parochis, qui eius fuerunt magistri Spiritus, constanter, humiliter, ardenter et fructuose alia apostolatus genera explicavit pro iuvenibus, pauperibus, aegrotis et peccatoribus. Scienter et plene pro baptismalibus vivens officiis, se sanctam fecit et omnibus viribus auctui Ecclesiae operam navavit atque fidei propagationi, beneficum momentum habens ad paroeciam suam et ad totam Maioricam insulam. Anno MDCCXCVIII nomen professa est in Tertium Ordinem S. Francisci, cuius propositum cum gaudio perfecit. Septuaginta annorum, permissu auctoritatis ecclesiasticae, in domo sua communitatem Sororum a Caritate instituit (anno MDCCCLI), quas Antistita gubernavit prudenter et amabiliter usque ad mortem.

Virtutum splendore et singulari vehementique apostolico ardore populo exemplo fuit et sodalibus Sororibus. Divinas veritates firmiter credidit, et cum docilitate et spiritali delectatione cotidie Dei fecit voluntatem et vota religiosa diligenter observavit. Quo melius multis gratiis responderet, quas ei Dominus largiebatur, in rerum caelestium contemplatione demergebatur, assidua erat in sacramentis accipiendis et in deprecations, ad castigationem sui adque paenitentiam parata. Peculiarem coluit erga Eucharistiam et Virginem Mariam pietatem. Ecclesiam dilexit eique servivit cum humilitate et docilitate. Terrestrium bonorum neglegens, spem suam in Providentia collocaverat, et etiam in rebus adversis semper spiritus tranquillitatem servavit. Quamquam omnes eam magni facerent, simplex mansit et occultationis amans. Improviso de vita decessit, Eucharistia recepta, die XXVII mensis Februarii anno MDCCCLV.

Cum sanctitatis fama duraret, Episcopus Maioricensis Causae canonizationis initium fecit. Celebratis Processu Ordinario et Apostolico, prospero cum exitu virtutes Venerabilis Servae Dei inspectae sunt et coram Nobis, die XXI mensis Martii anno MCMLXXXV, Decretum est editum ad eas pertinens. Interim Maioricae Processus canonicus actus erat de asserta mira sanatione, precibus tributes eiusdem Venerabilis Servae Dei. Qua feliciter explorata et considerata a medicis et theologis apud Congregationem de Causis Sanctorum, Nobis praesentibus est super miro proditum Decretum die XXVIII mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII.

Statuimus deinde ut beatificationis ritus calendis Octobribus insequentis anni celebraretur.

Hodie igitur in foro ante Basilican Vaticanam Sancti Petri sito inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Raphaelis Torija de la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Florini Tagliaferri, Episcopi Viterbiensis, Iulii Oggioni, Episcopi Bergomensis, et Theodori Ilbeda Gramage, Episeopi Maioricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Nicephorus Díez Tejerina et viginti quinque Socii, martyres, Laurentius Maria Salvi, Gertrudis Catharina Comensoli et Francisca Anna Cirer Carbonell Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Nicephori Díez Tejerina et viginti quinque Sociorum, martyrum, die vicesima tertia Iulii, Laurentii Mariae Salvi die duodecima Iunii, Gertrudis Catharinae Comensoli die decima octava Februarii et Franciscae Annae Cirer Carbonell die vicesima septima Februarii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari passit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris decrevimus, ea et nunc et in posterum firma rataque esse volumus, contrariis minime quibuslibet obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top