VENERABILIBUS SERVIS DEI NICEPHORO ET
XXV SOCIIS C. P.
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Quemadmodum communicatis Christi passionibus,
gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes» (1 Pe 4,
13). Vere Christi passionibus communicaverunt sodales Communitatis C. P. vici
Daimiel in dioecesi Civitatis Regalensis in Hispania, quarto quidem voto
religioso devincti «promovendi pro viribus devotionem Dominicae Passionis
iuxta Regulam et Constitutiones Congregationis». Cum enim hora magni
discriminis venit, parati fuerunt lavare stolas suas in Sanguine Agni (cf. Apc
7, 14), laeti pro certo habentes copiosam se mercedem in caelis esse
consecuturos (cf. Mt 5, 11).
Iam inde a die III mensis Iunii anni MCMXXXIII Decessor Noster Pius PP. XI
per Litteras Encyclicas «Dilectissima Nobis» omnibus catholicis Episcopis
indicaverat gravem Ecclesiae Hispanicae condicionem; sed procedente tempore
res in peius mutatae sunt, praesertim anno MCMXXXVI.
Communitas C. P. vici Daimiel tum ex triginta constabat religiosis
professis, quorum maior pars erant clerici scholae philosophicae, deprecationi
diurnae et nocturnae intenti, secundum Regulam S. Pauli a Cruce, paenitentiae et
studio in paupertate et solitudine, minime rerum civilium et socialium eius
aetatis participes. Cum aliquod periculum contra Communitatem auditum est, P.
Nicephorus a Iesu et Maria, Praepositus Provincialis Caesaraugustae domicilium
habens, ad vicum Daimiel se contulit ut eventus futuros cum sodalibus fratribus
communicaret, vigil et sollicitus pastor. Nocte enim inter dies XXI et XXII
mensis Iulii anno MCMXXXVI ducentorum fere militianorum multitudo Communitatem
violentia expergefecit, aditus et ecclesiae portas nitens moliri. P. Nicephorus
iussit religiosos citatim in ecclesiam descendere, «S. Cristo de la Luz»
dicatam, simul eos adhortans mollibus his verbis: «Calvariae cives, nostrum
hoc est Gethsemani ... Nobiscum est Iesus, nos confirmat et sustinet: agite
ergo, ad moriendum pro Christo» ! Accepta delude et impertita omnibus
absolutions generali, P. Nicephorus Eucharistiam distribuit, tamquam supremum
Viaticum, reliquasque particulas consumpsit.
Ecclesiae portis reclusis, militiani armati religiosis praeceperunt ut ad
coemeterium pergerent, etsi P. Nicephorus affirmabat omnes paratos esse an
mortem in ipsa ecclesia oppetendam. Cum apud coemeterium pervenerunt, eis
imperatum est ut ab urbe digrederentur ad suum recessum numquam redituri, morte
proposita. Persecutores equidem de iis damnandis iam cogitaverant, quamvis in
locis diebusque diversis eorum mors contigerit. Exinde religiosi globatim
seiuncti sunt, suam ingredientes «Viam Crucis», quae est cruento vitae
sacrificio confecta. Ex iis quinque de strage elapsi sunt, qui postea
praestantes in Processibus Canonicis testes fuerunt. Ceteri XXVI plumbo
interfecti sunt, in hos manipulos divisos:
Manipulum primum.
Cum diverse discesserunt P. Nicephoro undecim religiosi iuncti sunt, qui ad
ferratae viae stationem pedibus profecti sunt loci El Campillo, ubi hamaxosticho
adhibito Manzanarem iter fecerunt. Illuc advecti, a malitianis agniti uti
religiosi, iuxta viam ferratam dispositi ballistis ignivomis necati sunt die
XXIII mensis Iulii anno MCMXXXVI. Quinque ictu statim mortui sunt, alius post
paucas horas in valetudinario exspiravit; reliqui sex, gravius minusve
graviter sauciati, in valetudinarium sunt deducti et postmodo, prout dicemus,
plumbeis glandibus transfossi. Primae victimae fuerunt:
I - Nicephorus a Iesu et Maria (in saec. Vincentius Díez Tejerina), natus die
XVII mensis Februarii anno MDCCCLXXXXIII in oppido Herreruela de Castilleria
dioecesis Palentinae, professus a die VII mensis Martii anni MCMIX et sacerdos
a die XVII Iunii anni MCMXVI. Iam in Mexico in carcerem inclusus propter fidem,
dein missionarius in Cuba, a mense Iunio anni MCMXXXV Praepositus Provincialis
erat domicilium habens Caesaraugustae. Communitati vici Daimiel aggregatus,
significationem plene explevit fausti sui nominis religiosi, quae est: «Deductor victoriae» ipsi et sodalibus fratribus.
II - Iosephus a Sacris Cordibus (in saec. Estalayo García), ortus calendis
Martiis anno MCMXV in loco San Martín de Perapertú dioecesis Palentinae, qui
professionem C. P. fecit die XXIX mensis Octobris anno MCMXXXIII suumque
philosophicum tirocinium conclusit gloria martyrii.
III - Epiphanius a S. Michaele (in saec. Sierra Conde), qui die XII Martii ortus
anno MCMXVI in oppido S. Martín de los Herreros dioecesis Palentinae, est die
III mensis Octobris vota professus anno MCMXXXV.
IV - Abilius a Cruce (in saec. Ramos y Ramos), qui, ortus die XXII mensis
Februarii anno MCMXVII in loco Resoba, dioecesis Palentinae, vota religiosa
nuncupavit die XXIII mensis Octobris anno MCMXXXV.
V - Zacharias a SS. Sacramento (in saes. Fernández Crespo), natus in loco
Cintruénigo, in dioecesi Pampilonensi-Tudelensi, die XXIV mensis Martii anno
MCMXVII, qui et ipse vota religiosa nuncupavit die XXXIII mensis Octobris anno
MCMXXXV.
VI - Fulgentius a Corde Mariae (in saec. Calvo Sánchez), qui ortus die
XVI
mensis Ianuarii anno MCMXVII in oppido Cubillo de Ojeda, in dioecesi Palentina,
professionem fecit die XXIX Octobris anno MCMXXXIII. Graviter capite saucius in
Manzanarense valetudinarium deductus, ibi paucis post horis extremum spiritum
effudit die XXIII Iulii anno MCMXXXVI.
Manipulum secundum:
Novem religiosi, duce Rectore P. Germano, iter habuerunt Civitatem
Regalensem, ubi vexationes passi sunt et contemptus. Fide publica obtenta ad
urbem Matritum, in hamaxosticho uti religiosi communitatis loci Daimiel cogniti
sunt. In statione viae ferratae oppidi Carabanchel Bajo, apud Matritum, iussi
descendere, ibidem plumbo interfecti sunt die XXIII mensis Iulii, anno MCMXXXVI,
mane. Hi fuerunt:
VII - Germanus a Iesu et Maria (in saec. Emmanuel Pérez Giménez), ortus die VII
Septembris anno MDCCCIIC in loco Cornago, in dioecesi Calagurritana, professus a
die V mensis Maii anni MCMXV, Romae ordinatus die XXII mensis Septembris anno
MCMXXIII. Recessus C. P. loci Daimiel Rector fuit a mense Iulio anni MCMXXXV.
VIII - Philippus a S. Corde Mariae (in saec. Valcabado Granado), die
XXVI Maii
anno MDCCCLXXIV natus in oppido San Martín de Rubiales, in dioecesi Oxomensi,
professus a die III Iunii anni MDCCCXC et sacerdos a die XVII Septembris anni
MDCCCIIIC. Ab anno MCMXXIX Communitatis confessarius fuit et magister spiritus.
IX - Maurilius a Iesu Infante (in saec. Macho Rodríguez), Idibus Martiis natus
anno MCMXV in vico Villafria, in dioecesi Palentina, professus a die
XXIII
Octobris anni MCMXXXII, scholae philosophicae finem facturus.
X - Iosephus a Iesu et Maria (in saec. Osés Sainz), in oppido Peralta, in
dioecesi Pampilonensi, die XXIX mensis Aprilis natus anno MCMXV, qui vota
religiosa professus est die XXVIII mensis Octobris anno MCMXXXIII.
XI - Iulius a Sacro Corde (in saec. Mediavilla Concejero), Nonis Maiis natus
anno MCMXV in vico La Lastra, in dioecesi Palentina, a die XXIX mensis Octobris
anni MCMXXXIII professus.
XII - Iosephus Maria a Iesu Moriente (in saec. Ruiz Martínez), die III mensis
Februarii anno MCMXVII ortus in pago Puente la Reina, in dioecesi Pampilonensi,
et professus a die XXIX mensis Octobris anni MCMXXXIII.
XIII - Laurinus a Iesu Crucifixo (in saec. Proaño Cuesta), die XIV mensis Aprilis
anno MCMXVI natus in vico Villafria, intra fines dioecesis Palentinae, professus
a die XXIII mensis Octobris anni MCMXXXV.
XIV - Anacarius ab Immaculata (in saec. Benito Nozal), die XXIII mensis
Septembris ortus anno MCMVI in pago Beccerril del Carpio, intra fines dioecesis
Palentinae, qui professus est tamquam frater coadjutor die IV mensis Decembris
anno MCMXXII.
XV - Philippus a S. Michaele (in saec. Ruiz Fraile), pridie Nonas Martias natus
anno MCMXV in vico Quintanilla de la Berzosa, in dioecesi Palentina, qui
professus est tamquam frater coadiutor die XXIII mensis Octobris anno MCMXXXII.
Manipulum tertium:
Post nocturnam Communitatis expulsionem tres alii religiosi Malagón iter
fecerunt. Antea in illius loci municipium inclusi, sunt deinde in hamaxostichum
inducti Matritum procedentem. Sed in viae ferratae statione loci Urdae (in
provincia Toletana), iussi demittere se a militianis sunt ibi plumbo
interfecti, die XXV mensis Iulii anno MCMXXXVI. Hi fuerunt :
XVI - Petrus a Corde (in saec. Largo Redondo), die XIX mensis Maii ortus anno
MCMVII in loco Alba de los Cardaños, in dioecesi Palentina, professus a die
XXIII mensis Octobris anni MCMXXIII et sacerdos a die XIX Iunii anni MCMXXXII.
XVII - Felix a Quinque Vulneribus (in saec. Ugalde Irurzun), die VI Novembris
natus anno MCMxv in oppido Mendigorría, in dioecesi Pampilonensi, professus a
die XXIX mensis Octobris anni MCMXXXIII.
XVIII - Benedictus a Virgine «del Villar» (in saec. Solana Ruiz), die IV
Ianuarii ortus anno MDCCCIIC in vico Cintruénigo, in dioecesi
Pampilonensi-Tudelensi, et professus, tamquam frater coadjutor, a die XXIX
mensis Iunii anni MCMXIV.
Manipulum quartum:
Duo religiosi, una cum iis qui evaserant, a quibus postea discesserunt,
Civitatem Regalensem iter fecerunt. Cum aliorum Institutorum religiosis apud
benevolam familiam duos fere menses manserunt. A militianis avecti, sunt plumbo
transfossi die XXV mensis Septembris anno MCMXXXVI in oppido Carrión de
Calatrava. Hi fuerunt:
XIX - Ioannes Petrus a S. Antonio (in saec. Iosephus Maria Bengoa Aranguren),
die XIX mensis Iunii natus anno MDCCCXC in oppido Guesatibar, in dioecesi S.
Sebastiani, professus a die IX mensis Novembris anni MCMVIII et sacerdos a die
XVII mensis Iunii anni MCMXVI, Rectoris Communitatis Vicarius.
XX - Paulus Maria a S. Ioseph (in saec. Petrus Leoz y Portillo), die XVI Februarii natus anno MDCCCLXXXII in oppido
Leoz, in dioecesi Pampilonensi, professus
tamquam frater coadjutor a die XII mensis Septembris anni MCMIX, Communitatis C.
P. ianitor.
Manipulum quintum:
Sex hi reliqui religiosi C. P. adiuncti erant manipulo cui P. Nicephorus
praeerat. In plumbearum glandium emissione, quae die XXIII mensis Iulii contigit
anno MCMXXXVI omnes graviter minusve graviter vulnerati, sed deducti postea in
valetudinarium Manzanarense, curati sunt et convaluerunt, adeo ut ceteris qui in
hoc iacebant essent auxilio. Sed die XXIII mensis Octobris a militianis
asportati sunt et pyrobolorum ictibus interfecti in via, quae ab oppido
Manzanares ad victim ducit Daimiel, duplici fidelitatis testimonio Christo dato.
Hi fuerunt:
XXI - Hildefonsus a Cruce (in saec. Anatolius García Nozal), Idibus Martiis
ortus anno MDCCCIIC in pago Becerril del Carpio, in dioecesi Palentina,
professus a die XXV mensis Maii anni MCMXIV et sacerdos a die XVII Decembris
anni MCMXXIV, rector clericorum scholasticorum.
XXII - Iustinianus a S. Gabriele a Virgine Perdolente (in saec. Cuesta Redondo),
die XIX natus mensis Augusti anno MCMX in oppido Alba de los Cardaños, in
dioecesi Palentina, professus a die XXIX mensis Septembris anni MCMXXVI et a die
XV Decembris anni MCMXXXIV sacerdos.
XXIII - Euphrasius ab Amore Misericordioso (in saec. de Celis Santos), die XIII
mensis Martii ortus anno MCMXV in oppido Salinas de Pisuerga, in dioecesi
Palentina, a die XXIII mensis Octobris anni MCMXXXII professus.
XXIV - Honorinus a Virgine Perdolente (in saec. Carracedo Ramos), die
XXI mensis
Aprilis ortus anno MCMXVII in oppido La Lastra, in dioecesi Palentina, a die
XXIX mensis Octobris anni MCMXXXIII professus.
XXV - Thomas a SS. Sacramento (in saec. Cuartero Gascón), die XXII Februarii
ortus anno MCMXV in loco Tabuenca, in dioecesi Caesaraugustana, a die XXIX
mensis Octobris anni MCMXXXIII professus.
XXVI - Iosephus Maria a Iesu (in saec. Cuartero Gascón), superioris
germanus, natus die XXIV mensis Aprilis anno MCMXVIII in loco Tabuenca, in
dioecesi Caesaraugustana, a die XXIII mensis Octobris anni MCMXXXV professus,
Communitatis minimus natu.
Gloriose ita perierunt, tantummodo quia religiosi, VII presbyteri
Congregationis Passionis, XV clerici scholastici curriculum philosophicum
peragentes et IV fratres coadiutores. Ii statim «Martyres de Daimiel»
appellati sunt eorumque martyrii fama magic crevit ex quo tempore eorum corpora,
die nempe XXIII mensis Aprilis MCMXLI ad cryptam sunt translata ecclesiae C. P.
vici Daimiel.
Processus Ordinarius de martyrio eiusque causis actus est in Curia Civitatis
Regalensis annis MCMXXXXVIII-MCMLI cum testium testimoniis et plurium
instrumentorum collatione. Rebus servatis ex iure servandis, post secundam
Congregationis de Causis Sanctorum sententiam, Ipsi, die XXVIII mensis
Novembris anno MCMLXXXVIII, Decretum promulgavimus super martyrio eiusque
causis Venerabilium Servorum Dei Nicephori a Iesu et Maria atque XXV Sociorum,
Congregationis Passionis sadalium, in odium Fidei interfectorum. Sollemnem
Beatificationem deinde in calendas Octobres celebrandam statuimus anno
MCMLXXXIX.
Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Sancti Petri Basilicam sito, inter sacra
hanc sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Raphaëlis Torija de
la Fuente, Episcopi Civitatis Regalensis, Florini Tagliaferri, Episcopi
Viterbiensis, Iulii Oggioni, Episcopi Bergomensis, et Theodori Ubeda Gramage,
Episcopi Maioricensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu
multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum
consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles
Servi Dei Nicephorus Díez Tejerina et viginti quinque Socii, Martyres,
Laurentius Maria Salvi, Gertrudis Catharina Comensoli et Francisca Anna Cirer
Carbonell Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum
natali: Nicephori Díez Tejerina et viginti quinque Sociorum, Martyrum, die
vicesima tertia Iulii, Laurentii Mariae Salvi die duodecima Iunii, Gertrudis
Catharinae Comensoli die decima octava Februarii et Franciscae Annae Cirer
Carbonell die vicesima septima Februarii, in locis et modis iure statutis
quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quo
enuntiato miros Christi testes sumus ipsi primi venerati eosdemque invocavimus
ut fratribus in terris adhuc ad caelestia regna iter facientibus, precibus Deo
adhibitis continenter faverent. Haec autem quae decrevimus, firma et nunc et in
posterum esse volumus, rebus quibuslibet minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana