VENERABILI SERVO DEI LAURENTIO MARIAE A
S. FRANCISCO XAVERIO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Sinite parvulos venire ad me. Ne prohibueritis
eos; talium est enim regnum Dei. Amen dico vobis: Quisquis non receperit
regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud» (Mc 10, 14s). Proposita haec et
clara Divini Magistri verba animae illae meditatae sunt et ad effectum
adduxerunt quae, saeculorum decursu, simplicitatis evangelicae viam elegerunt
christianam persecuturi perfectionem, eam sequentes spiritalitatem, quae est
iure «infantia spiritalis» vocata. Ex iis praestantem quidem obtinuit locum
Venerabilis Dei Servus Laurentius Maria a S. Francisco Xaverio Congregationis
Passionis Iesu Christi presbyter.
Romae ortus die XXX mensis Octobris anno MDCCLXXXII Antonio Salvi atque Maria
Anna Biondi, subsequenti die in paroecia quondam S. Eustachii apud Pantheum
sacro baptismate ablutus est, eique nomen inditum est Laurentio, Caietano,
Emmanueli. Chrismatis sacramento confirmatus, in Collegio Romano est excultus,
qui per aliquod tempus privatim magistro usus est Camaldulensi monacho quodam,
Mauro scilicet Cappellari, qui postea Gregorius factus est PP. XVI.
Cum vehementer sane ad perfectiorem vitam alliceretur, Novembri mense, anno
MDCCCI Congregationem Passionis Iesu est ingressus atque novitiatum incohavit
in recessu S. Iosephi in Monte Argentario sito, quern ipse condiderat S. Paulus
a Cruce. Die autem XX mensis Novembris anno MDCCCII – nomen interea ei
imposuerant Laurentio Mariae a S. Francisco Xaverio – votes perpetua nuncupavit,
quarto addito voto, huius Congregationis peculiari, videlicet a promovendi pro
viribus devotionem Dominicae Passionis iuxta Regulas et Constitutiones
Congregationis». Die XXIX mensis Decembris anno MDCCCV sacerdotali Ordine
auctus Romae est atque posthac studiosius in dies ministerium iniit apostolicum.
Paucis post annis vim perpessus est religiosorum Ordinum dissolutionis a
Napoleone patratae, qui erga imperatorem acriter abnuens his iurandum, demigrare
est in Picenum impulsus. Ibidem sanationem quandam miram expertus est ex gravi
morbo, quae effecta dicebatur a Iesu infantulo, qui quidem ipsi apparuisse
tradehatur, omnino pariter eiusdem vitae cursum immutans et apostolici operis.
Post Pii PP. VII de exilio reditum, Romam Dei Servus revertit, qui renovato
impetu sacerdotale ministerium repetiit, quod proprium est Congregationis
Passionis Iesu. Ad quadraginta annos contionator vagus praesertim mediam
Italiam lustravit, in missiones ad populum cum incumberet, in exercitia
spiritalia ad clerum, religiosos monialesque, attamen ministerium poenitentiae
anteferebat et spiritalis moderaminis. Ad trecenta annumerantur missiones
spiritaliaque exercitia quae Pater Laurentius Maria perfecit, tali cum
spiritali profectu ut mirus crebro haberetur. Spiritalitatis profecto passionis
Iesu Congregationis fuit ipse apostolus, S. Pauli a Cruce ad praecepta
exemplaque; at studio potissimum enituit in pietate erga Incarnationis
mysterium et Infantulum Iesum proferenda cum hoc sectans idem peculiari voto se
obstrinxisset.
Germanus quidem Romanus, puer populari cultu erga Divini Infantuli
simulacrum procul dubio est allectus, quod saeculorum decursu Romae in
Franciscali ecclesia quae Ara Caeli vocitatur pientissime excolitur. Religiosus
autem suo ipse usu maximo firmatus, magis magisque Verbi Incarnati infinitum
perquisivit amorem, dum vehementer persentiebat debere se eiusdem strenuum esse
apostolum. Perdifficile profecto est brevi enodatu quantopere enisus sit ipse,
per scripta nempe et praedicationem, ut homines ad Infantulum Iesum traherentur.
De mysterio Incarnationis docebat eos meditari, cum scripta diffunderet et
imagines Infantuli Iesu, cultus consociationes institueret, Infantuli Iesu signa
in solio locaret, quae saepe suis ipsius manibus fingebat. Tantam collegit ipse
famam inter pastores fidelesque hac in re, ut familiariter, corporis etiam ob
brevitatem, «Pater Laurentiolus a Iesu Infante» vocaretur. Eiusdem praeterea
apostolatum crebro comitabantur eventus et sanationes quae mira ab illius
temporis habebantur hominibus, dum ipse Dei Servus mysticis donis locupletari
videbatur. Memoratu omnino digna Viterbiensis Urbs anno MDCCCLV a cholerae morbo
liberata, post Dei Servus quam triduum de Iesu Infantulo, ab ipso Episcopo
accersitus, ad populum frequentem in ecclesia cathedrali est contionatus.
Attamen P. Laurentius Maria parum firma utebatur valetudine, qui autem sui
Spiritus ardore permotus animarumque studio omnes difficultates est
supergressus. In Congregationis provincia Rectoris sustinuit partes in
compluribus recessibus, in Generali quoque domo Ss. Ioannis et Pauli Romae, et
is suae religiosae Provinciae electus est pluries Consultor. Magna fait eiusdem
admiratio propter ipsius strenuas virtutes quae ardenti precationis consuetudine
innitebantur, alta nempe eucharistico fervore marialique cultu. Theologales
virtutes, cardinales pariter ac morales, miro gtiodam concentu, in eodem
nectebantur ut germanus homo Dei evaderet qui perfecte Christum sectaretur.
Laboribus confectus aetatisque incommodis, apoplexi correptus in benefactorum
domo cui nomen Porta, Capranicae, quondam in Sutrina dioecesi, die XII mensis
Iunii anno MDCCCLVI de vita, demigravit, postremis sacramentis instructus.
Post iusta ibi sollemnissima, sanctus quidem conclamatus, in ecclesia est
sepultus recessus ipsius Congregationis in oppido S. Angelo sito apud Vetrallam,
Viterbiensis dioecesis, ubi etiam mine eiusdem corpus venerantur fideles.
Pergente ipsiusque sanctitatis fama increbrescere, annis MDCCCXCIMDCCCXCIV
Ordinarii processes constituti sunt, tum Romae tum in variis aliis
dioecesibus. Postquam decretum prodiit de eiusdem scriptis, die XXVIII mensis
Februarii MCMXXIII anno, causa introducta est, quam deinceps sunt secuti
processus Apostolici Viterbii instituti in aliisque variis dioecesibus, annis
MCMXXIII-MCMXXVII.
Servatis praeceptis omnibus de iure servandis, Congregatione pro Causis
Sanctorum comprobante, agnovimus Nos Ipsi virtutes theologales, cardinales
iisque adnexas fuisse heroicas Laurentii Mariae a S. Francisco Xaverio, Decreto
profeeto edito die VIII mensis Februarii mariali anno MCMLXXVIII. Subsequenti
autem decreto diei XXVIII mensis Novembris anno MCMLXXXVIII miram diximus
eamdemque Servi Dei deprecationi adscribendam sanationem Augustinianae monialis
Victoriae Rosae Venturini a Virgine Perdolente, quae ab inveterato ulcere
gastrico cum stenosi cicatricosa gravique cachexia est liberata.
Beatificationis igitur statuta die, prima scilicet mensis Octobris anno hodie
MCMLXXXIX, Dominica XXVI per annum, in Petriano foro inter sacra haec sumus
elocuti:
Nos, vota Fratrum nostrorum Raphaclis Torija de la Fuente, Episcopi
Civitatis Regalensis, Florini Tagliaferri, Episcopi Viterbiensis, Iulii Oggioni,
Episcopi Bergomensis, et Theodori Ubeda Gramage, Episcopi Maioricensis, necnon
plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes,
de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica
facultatem facimus, ut Venerabilis Servi Dei Nicephorus Díez Tejerina et viginti
quinque Socii, martyres, Laurentius Maria Salvi, Gertrudis Catharina Comensoli
et Francisca Anna Cirer Carbonell Beatorum nomine in posterum appellentur,
eorumque festum die ipsorum natali: Nicephori Díez Tejerina et viginti quinque
Sociorum, martyrum, die vicesima tertia Iulii, Laurentii Mariae Salvi die
duodecima Iunii, Gertrudis Catharinae Comensoli die decima octava Februarii et
Franciscae Annae Cirer Carbonell die vicesima septima Februarii, in locis et
modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti. Romana quidem urbs, rerum gestarum memoria clarorumque hominum
exemplis inclita, hoc etiam nunc laetatur, quod insignis subolis caelitum
decoratae honoribus, fuit aliquando parens et altrix. Filius ergo eiusdem
eximius iter commonstret ipsi christianarum virtutum et sanctitatis.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere,
contrariis rebus minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis
Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana