BEATA MARIA VIRGO IN CAELUM ASSUMPTA
DIOECESIS BATAËNSIS PATRONA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Fidelem populum, ad beatam patriam aeternamque
sedem per terrestria profecto itinera peragrantem, superno muniri praesidio ac
tutela, omnino doctrinae catholicae consentaneum est ac translaticiis eiusdem
institutis. Quod vero praesidium quaeque tutela evadunt sane firmissima, si
ipsa tuetur Beata Virgo Maria. Idcirco cum christianus coetus dioecesis
Bataensis, sua motus pietate erga Caelestem Matrem sub titulo in caelum
Assumptionis, Eandem Ecclesiae suae Patronam elegerint, ac Venerabilis Frater
pariter Anacletus Sima Ngua supra memoratae Sedis sacrorum Antistes electionem
probaverit, quam et a Nobis confirmari postulaverit, Nos libentes quidem
volentesque his precibus concedendum esse censuimus ad normam «Instructionis de
Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Quapropter prorsus comprobantes ea quae Congregatio de Cultu Divino et
Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra usi potentate Beatam Mariam
Virginem in caelum Assumptam dioecesis Bataensis confirmamus Patronam, iuribus
additis et privilegiis, quae honorem hunc secundum rubricas consequuntur,
contrariis rebus minime obstantibus. Postremum plurima prece optimam rogamus
Matrem ut benignis oculis respicere velit Ipsa amatam hanc communitatem, quae
tam fidenter in omnibus vitae casibus ad Ipsius decurrere consuevit patrocinium.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Octobris,
anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana