The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUIUSLIBET INSTITUTI

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A IESU BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Cuiuslibet Instituti sodales, Deum prae omnibus et unice quaerentes, contemplationem, qua Ei mente et corde adhaereant, cum amore apostolico, quo operi Redemptionis adsociari Regnumque Dei dilatare nitantur, coniungant oportet» (Conc. Oecum. Vat. II, Decretum de accommodata renovatione vitae religiosae Perfectae caritatis, 5).

Etiam Venerabilis Serva Dei Maria a Iesu, in saeculo Maria Deluil-Martiny, Domini et animarum ardenti mota caritate, contemplationem cum apostolico studio temperavit, ad id spectante, ut peccata, quae Deum offendunt, expiaret et in societate fidei lucem diffunderet.

Massiliae orta est die XXVIII mensis Maii anno MDCCCXXXXI. Bona educatio, qua est in familia instructs inque domibus religiosis quibusdam, eam adiuverunt ut divinae gratiae responderet et Dei vocem audiret, eam vocantis ad se totam Ipsi consecrandam. Post aliquot industriae apostolicae et deliberationis annos, non paucis superatis difficultatibus, anno MDCCCLXXIII, Auctoritatum Ecclesiasticarum permissu, Congregationem Filiarum a Corde instituit, quam Antistita Generalis usque ad mortem cum prudentia et sedulitate gubernavit. Die XXII mensis Augusti, anno MDCCCLXXVIII, vota perpetua nuncupavit, quae semper cum diligentia, constantia et gaudio spiritali observavit. Ut bonum Evangelii daret testimonium, mente et corde aeternis adhaerebat veritatibus et accuratissime Dei voluntatem faciebat atque Ecclesiae auctui operam navabat. Consequendae perfectioni dedita, ad amussim sua exsequebatur munera, et quo melius acceptae vocationi responderet in coniunctione cum Domino sine intermissione progrediebatur, per impensam vitam liturgicam, per Divinarum Litterarum meditationem, per deprecationem assiduam, per pietatem erga Cor Iesu et Virginem Mariam, per asperitates et sui castigationem. Quamvis abscondita viveret et in humilitate, acriter et prompte quaestiones et difficultates sentiebat, quae Christi Mysticum Corpus affligebant. Pro Summi Pontificis intentionibus se devovit et, ut Divini Magistri similis esset omnino, martyr mori cupiebat.

Die XXVII mensis Februarii anno MDCCCLXXXIV mortifere ab anarchico vulnerata, qui magna cum caritate acceptus erat uti Conventus topiarius, pie animam edidit, venia occisori data.

Cum fama increbresceret eius sanctitatis, anno MCMVIII Mechliniae inita est Causa canonizationis per celebrationem Processus Ordinarii. Decretum prodit super Causae introductione anno MCMXXI, rite instructus est Processus Apostolicus. Deinde, secundo cum exitu, inspectae sunt virtutes et, die XXIII mensis Octobris anno MCMLXXXVII, coram Nobis decretum de iis vulgatum est. Demum asserta mira sanatio anno MCMXXVI facta et precibus Venerabilis Servae Dei tributes, a medicis et theologis excussa est. Post faventem sententiam decretum super miro foras proferri iussimus; quod die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX coram Nobis evenit.

Statuimus itaque ut beatificationis ritus Romae celebraretur die XXII mensis Octobris eodem anno.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancta Petro dicata, inter sacrum sollemne formulam hanc recitavimus: «Nos, vota fratrum nostrorum, Laurentii Khai, Archiepiscopi Tharensis et Nonsengensis, Hugonis Poletti, Vicarii Nostri in Urbe, et Roberti Coffy, Archiepiscopi Massiliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Philippus Siphong, Agnes Phila, Lucia Khambang et quattuor sociae, Martyres, Iosephus Timotheus Giaccardo et Maria a lesu Deluil-Martiny Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Philippi Siphong, Agnetis Phila, Luciae Khambang et quattuor Sociarum, Martyrum, die decima sexta Decembris, Iosephi Timothei Giaccardo vicesima quarta Ianuarii, et Mariae a Iesu Deluil-Martiny die vicesima septima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti». Quae autem decrevimus, ea nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXII mensis Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top