The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

LAUDATE DEUM

VENERABILIBUS PHILIPPO SIPHONG, AGNETI PHILA, LUCIAE KHAMBANG
ET QUATTUOR SOCIIS HONORES BEATORUM DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Laudate Deum, omnes gentes, collaudate eum, omnes populi» (Ps 117, 1). Recentibus temporibus magnam laudem accepit Deus etiam a nonnullis populi Thailandiensis filiis, qui sanguine effuso suum testati sunt erga Christum amorem et fidelitatem. Anno MCMXXXX hoc evenit, cum catholica Communitas vici Songkhon, siti in Thailandia inter septemtriones et orientem solem spectante, nunc archidioecesi Tharensi et Nonsengensi, propter fidem est duriter vexata. Ut notum est, eo temporis spatio, annis MCMXXXX-MCMXXXXIV, Thailandia, cum Indosinis Gallicis belligerans, ut unitatem nationis tutam praestaret, conata est catholicos inducere ad suam relinquendam religionem, extraneam habitam. In vico autem Songkhon ministri publici, accepta iussa excedentes uti videtur, acriter discipulis Christi proposuerunt aut fidem deserere aut mori. Tunc Communitatis principes et humiles christifideles percussi sunt. Hi fuerunt:

Philippus Siphong Onphitak, natus in urbe Nonseng die XXX mensis Septembris anno MCMVII. Anno MCMXXXI uxorem duxit ex qua quinque genuit filios. Praeter suum praeceptoris laborem, missionarios adiuvabat et Sorores vici Songkhon in institutione catechetica. Cum haec Communitas sine pastore mansit, qui erat expulsus, una cum Sorore Agnete Phila et Sorore Lucia Khambang christianae vitae fautor fuit in vico. Etiam ob eius exemplum et adhortationem nemo a fide defecit. Eam propter causam ministri publici animosum christianae doctrinae institutorem interficere statuerunt, quem christiani cum aestimatione et observantia «magnam arborem» appellabant. Dolo adductus est ad iter ingrediendum ad urbem Mukdahan, a duobus publicis ministris comitatus, qui in itinere plumbo eum interfecerunt, die XVI mensis Decembris anno MCMXXXX. Pie exspiravit.

Soror Agnes Phila, nata in pago Ban Nahi anno MCMIX. Puellula baptismum accepit et anno MCMXXIV novitiatum ingressa est Instituti Amantium Crucis. Religiosam professionem fecit anno MCMXXVIII et anno MCMXXXII missa est uti praeceptrix ad scholam paroecialem vici Songkhon, ubi fuit etiam Sororum Antistita. Alacriter suam exsequebatur vocationem munusque suum diligenter explebat cumque continentiae spiritu.

Soror Lucia Khambang, orta in pago Viengkhuk die XXII mensis Ianuarii anno MCMXVII. Anno MCMXXXI ingressa est tamquam postulans Institutum Amantium Crucis. Novitiatu peracto professionem religiosam fecit die XV mensis Octobris anno MCMXXXVII. Fidelis erga Regulam et vota, pietate eminebat, humilitate et cura in munium suorum functione. Anno MCMXXXX ad vicum Songkhon missa est tamquam praeceptrix.

Agatha Phutta, mulier laica nubilis, in pago orta Kengpho anno MDCCCLXXXI. Ad christianam religionem conversa, baptismum accepit die III mensis Martii anno MCMXVIII; postea pluribus in Missionibus coquinavit: in vicis Songkhon, Nong Seng, Pakse et rursus Songkhon, ubi habitabat. Pia erat mulier, in accipiendis sacramentis assidua, industria, magnanima, semper ad proximum adiuvandum parata.

Caecilia Butsi, laica nubilis, in vico Songkhon orta die XVI mensis Decembris anno MCMXXIV. Biduo post baptismi sacramentum accepit. In Sororum coquina opus obibat. Fidem suam colebat cum sedulitate et ratione nulla reprehensione digna, magnum animum etiam ostendens.

Bibiana Khampai, laica nubilis, in vico Songkhon orta die IV mensis Novembris anno MCMXXV. Biduo post ortum est baptizata. Constanter ad sacramenta accedebat et morum fuit integrorum. Se in locum neptis substituit, quae martyrium metuebat.

Maria Phon, laica nubilis, nata in vico Songkhon die VI mensis Ianuarii, anno MCMXXVI. Post sex dies baptismum accepit. Sicut eius sociae, vitam agebat erga Evangelium et Ecclesiam fidelem.

Hae sex mulieres, martyrum priscorum Ecclesiae temporum aemulae, mortem oppetiverunt Deum laudantes et glorificantes, laetae se Christi passioni sociari. Eadem fide coniunctae, coniunctae in repugnando cum firmitate iis, qui ad suae fidei renuntiandum illas instigabant, etiam in supremo vitae sacrificio coniunctae sunt. Paulo ante quam occiderentur Soror Agnes Phila cum aliquibus sociis duci ministrorum publicorum scripserat: «Contentae nos sumus quod hanc Deo offerimus vitam, quam is nobis dedit. Vobis supplicamus, ut nobis caeli ostium aperiatis. Ita affirmabimus extra Christi religionem nullam esse aliam salutis viam qua ad caelum perveniatur». Tempore postmeridiano diei XXVI mensis Decembris anno MCMXXXX, ac si festum ageretur, magna cum tranquillitate, deprecantes ad vici coemeterium adierunt, ut suum pro fide sanguinem funderent. Ibi plumbo interfectae sunt.

Confestim populus Dei mortem Philippi Siphong, Sororis Agnetis Phila, Sororis Luciae Khambang et quattuor sociarum martyrium putavit. Quae persuasio volventibus annis crevit et confirmata est; quocirca earum canonizationis Causa inchoata est. Necessariis collectis instrumentis et processibus canonicis actin apud Curiam Tharensem, Acta faventi cum exitu sunt inspecta apud Congregationem de Causis Sanctorum, primum a Consultoribus Theologis et post a Patribus Cardinalibus et Episcopis. Calendis Septembribus anno MCMLXXXVIII coram Nobis decretum promulgatum est, quo agnoscebamus mortem Servorum Dei, quos supra demonstravimus, in odium fidei illatam, verum fuisse martyrium.

Decrevimus deinde ut beatificationis ritus die XXII mensis Octobris anno MCMLXXXIX celebraretur.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri, inter Sacrum Sacrificium, hanc formulam pronuntiavimus: «Nos, vota fratrum Nostrorum Laurentii Khai, Archiepiscopi Tharensis et Nonsengensis, Hugonis Poletti, Vicarii Nostri in Urbe, et Roberti Coffy, Archiepiscopi Massiliensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Philippus Siphong, Agnes Phila, Lucia Khambang et quattuor Sociae, Martyres, Iosephus Timotheus Giaccardo et Maria a Iesu Deluil-Martiny Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Philippi Siphong, Agnetis Phila, Luciae Khambang et quattuor Sociarum, die decima sexta Decembris, Iosephi Timothei Giaccardo vicesima quarta Ianuarii et Mariae a Iesu Deluil-Martiny die vicesima septima Februarii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris statuimus rata et firma esse volumus nunc et in posterum. Contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top