The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

DIVINUS REDEMPTOR

BEATUS GASPAR BERTONI SANCTUS ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR

 

Divinus Redemptor ingrediens mundum dicit: «Ecce venio ut faciam, Deus, voluntatem tuam: ... in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi in semel» (Heb 10, 9-10). Secundum hoc exemplar Beatus Gaspar Bertoni sensit se vocari, ut vitam suam faceret perfectum holocaustum cum Christi sacrificio coniunctum.

Veronae ortus die IX mensis Octobris anno MDCCLXXVII a tabellione Francisco Bertoni et Brunora Ravelli, insequenti die est baptizatus eique nomina sunt indita Gaspar Aloisius Dionysius. A puero singularibus est gratiis praeoccupatus et Dei incitamento. Prima Communio, ad quam duodecim annorum accessit, mystica experientia est signata, ut ipse est postea confessus. Gymnasii Municipalis alumnus insignem habuit magistrum, sed simul egregium spiritus moderatorem in Congregatione Mariana, P. Aloisium Fortis, futurum Societatis Iesu Generalem. Duodeviginti annos natus vocationi ad sacerdotium respondit, et theologiae scholas frequentans uti alumnus externus Seminarii, nactus est theologiae moralis professorem dominum Nicolaum Galvani, doctum et eruditum animae suae rectorem et futurae suae Congregationis fautorem.

Sacerdos ordinatus die XX mensis Septembris anno MDCCC, prius mandatum accepit, parochi nempe, anno MDCCCII: «Missionarius eris puerorum meorum». Dominus Gaspar statim magno cum studio se iuvenibus dedidit curandis et in subgrundio domus paroecialis S. Pauli Campi Martii primum suum condidit Oratorium tamquam «cohortem Marianam», quam in alias plures paroecias urbis et dioecesis propagavit.

Alterum mandatum est ei delegatum anno MDCCCX ab Episcopo Liruti, qui ei seminarii directionem spiritalem concredidit. Ita dominus Gaspar factus est iuvenis cleri dux, mirum in dioecesi hoc modo sacerdotalis sanctitatis ver efficiens, qua eminuerunt Servi Dei Nicolaus Mazza, Antonius Provolo, Zephyrinus Agostini, Daniel Comboni.

Sacerdos Bertoni multum etiam incubuit in missionum praedicationem et sacrarum exercitationum, adeo ut Summus Pontifex Pius VII eum titulo ornaverit et facultatibus «missionarii apostolici» (die XX mensis Decembris anno MDCCCXVII).

Cum animadvertisset se ad vitam religiosam vocari, die IV mensis Novembris anno MDCCCXVI, eius patre spiritali domino Galvani adhortante, cum nonnullis promptis secessit ad abolitam ecclesiam Stigmatum S. Francisci ut scholas sustineret caritatis et secreto initium faceret Instituti religiosi «missionariorum apostolicorum Episcopis adiuvandis», seu «in obsequium Episcoporum», quod est post eius mortem appellatum «a Ss. Stigmatibus D.N.I.C.».

Hos obiens labores, austerae paenitentiae coniunctos, dominus Bertoni optime intellexit quantam crux partem haberet in Christo sequendo. Mense Octobri anno MDCCCXII est gravi morbo correptus, communiter «migliare» dicto, qui eum in vitae discrimen adduxit. Ex morbo convaluit, sed reliquis XLI annis is «valetudinarius» fuit, in perpetui martyrii acerba condicione. Vividissima fide fultus, in inenarrabilibus doloribus, in innumerarum sectionum cruciatu, sine anaesthesia peractarum, dexteri cruris (ferme CCC), is non solum fortissime patiens videbatur, verum etiam «de suo dolore laetus».

Ab omnibus vir doctus et sanctus habitus, humilissimus sacerdos Bertoni, tot annis in suum cubile relegatus, a plurimis animis uti consilii angelus conquisitus est. Verum caput et momentum fuit eius renovationis religiosae et missionalis, in qua tam Clare Verona eminuit saeculo XIX.

Sancte Veronae de vita decessit, tempore postmeridiano diei dominici XII mensis Iunii anno MDCCCLIII.

Sacerdotis Bertoni missionem eius filii, sodales Congregationis a Ss. Stigmatibus D.N.I.C., continuant in Italia, in utraque America, in Africa et in Asia, iuvenes christiane educando in Oratoriis, clerum in seminariis formando, ministerium sacerdotale exercitando.

Canonizationis Causa initium cepit anno MDCCCLXLVII Veronae Processu Ordinario celebrato. S. Pius X introductionis Causae decreto subscripsit die II mensis Martii anno MCMVI. Paulus VI virtutum heroicarum decreto subscripsit die XV mensis Decembris anno MCMLXVI; Calendis Novembribus anno MCMLXXV sollemnem egit beatificationem. Postea apud archiepiscopalem Curiam Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii actus est Processus cognitionalis de mira asserta sanatione precibus attributa Beati Gasparis Bertoni. Exitu cum secundo inspectionibus confectis a medicis atque a theologicis, coram Nobis die XI mensis Februarii anno MCMLXXXIX editum est decretum, quo agnoscebatur eam sanationem esse verum miraculum habendam. Dein peracto Consistorio, decrevimus ut canonizationis ritus Romae fieret Calendis Novembribus eiusdem anni.

Hodie igitur, Calendis Novembribus, in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Gasparem Bertoni et Richardum Pampuri Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Dein, Deo gratiis actis habitoque de novensili Sancto sermone, caeleste eiusdem primi invocavimus patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad ipsius pariter honorem facere perreximus.

Quae vero per has Litteras statuimus, et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Novembris, sollemnitate omnium Sanctorum, anno Domini millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top