«Si non vultis in ista eremo siti mori, bibite caritatem. Fons est quem
voluit Dominus hic ponere, ne deficiamus in via» (S. AUGUSTINI, Tract. in
Epistulam primam S. Ioannis, VII, 1).
Ex hoc salutari fonte etiam Beatus Richardus Pampuri sitim explevit, qui
Evangelii praecepta exsequendo «consummatus in brevi explevit tempora multa;
placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de
medio iniquitatum» (Sap 4, 13-14). Ortus est is in pago Trivolzio die II mensis
Augusti anno MDCCCIIIC (intra fines provinciae Ticinensis). Postridie baptizatus
est et nomina ei sunt indita Herminius Philippus.
Puer ambobus orbatus parentibus, est avunculis concreditus Augustae
Taurinorum sedem habentibus, a quibus est christiana educatione instructus.
Pueritiam egit et iuventutem eximio modo, studio et apostolatus operibus se
dedens. Anno MCMXV ordini studiorum medicinae nomen dedit apud Universitatem
Ticinensem. Totius mundi priore bello stipendia meruit in valetudinario
militibus sauciatis curandis, quibus magno fraterno amore assedit. Anno MCMXXI
medicinae et chirurgiae lauream meritus est omne punctum ferens, et paulo post
nominatus vici Morimondo, in provincia Mediolanensi, medicus. Ibi sex mansit
annos, tutam ostendens professionis peritiam et multam de aegrotis curam, quibus
quoad corpus et spiritum consulere nitebatur.
Pauperes praesertim eius abstinentem et liberalem caritatem experti sunt.
Illius loci parochi praestans fuit cooperator, Circuli Iuvenilis Actionis
Catholicae praeses, Commissionis missionariae paroeciae secretarius. Volens
alios quoque adiuvare ad iter faciendum christianae perfectionis, spiritalium
exercitationum cursus apparabat pro iuvenibus et illius regionis operariis.
Vocationem ad vitam consecratam sequens, quam ab adolescentia animadverterat,
anno MCMXXVII novitiatum ingressus est Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo,
Brixiae, nomenque cepit Fratrem Richardum. Vota religiosa paupertatis,
oboedientiae, castitatis et hospitalitatis mense Octobri anno MCMXXVIII
nuncupavit. Tribus vitae religiosae annis, vestigiis insisters Conditoris
Sancti Ioannis de Deo, multa cum perfectione Regulam sui Ordinis observavit
eminuitque meditatione et vita interiore. Angelus solacii fuit aegrotis,
vitae exemplar fratribus sodalibus, medicis et valetudinarii administris
incitamentum ad bonum, sicuti et iis, qui tabernam medicinae dentium exercendae
adibant, quam is regebat. Cum simplicitate, perseverantia et ardenti caritate
conatus est coniuncte cum Christo vivere, per assiduam deprecationem, pietatem
erga Eucharistiam et Virginem Mariam, diligentem omnium suorum medici et
religiosi munium effectionem. Semper in fidei lumine ambulavit et Dei verbum
norma fuit eius cogitationum et actionum. Iam cum laicus erat officium sensit et
necessitatem inducendi, per vivum simplex et apertum testimonium, spiritum
evangelicum in familias, in scholas, in provinciam laboris ad omnia in Christo
instauranda. Medicinam putavit et exercuit uti instrumentum, quo Christo
serviretur in homine patiente et simul veris operibus fraterni amoris et fidei
impulsus supernaturalis exprimeretur. Ita professionis medicae exercitium
animoso et congruenti testimonio fidelitatis erga Deum et Ecclesiam
accommodavit.
Imbecillior valetudine, per bellum in pleuritidem cecidit, ex qua numquam
perfecte convaluit. Arteriae asperse pulmonumque inflammatione correptus, pie
Mediolani obiit calendis Maiis anno MCMXXX, trium et triginta annorum, longe
lateque ac firmiter Sanctus habitus.
Huius fidelis Christi discipuli sanctitatis fama post mortem inerebuit; qua
re apud archiepiscopalem Curiam Mediolanensem canonizationis Causa inchoata
est. Praescriptis canonicis Processibus celebratis et exitu cum prospero
explorationibus theologicis perfectis de virtutibus deque duobus miris
sanationibus, eius deprecationi tributis, Ipsi Nos sollemnis Beatificationis die
IV mensis Octobris anno MCMLXXXI egimus ritum.
Populi pietate erga novum hunc Beatum crescents, non pauci affirmaverunt se
diversimode eius deprecationis fructus expertos esse.
Causae Actores peculiariter animadverterunt pueri sanationem, miram assertam,
in dioecesi Albasitensi in Hispania factam, anno MCMLXXXII. Acto Processu
canonico, casus est suetis medicorum et theologorum inspectionibus quaesitus et,
exitu habito felici, die XI mensis Februarii anno MCMLXXXIX editum est Decretum
super miro.
Votis confirmati Fratrum Cardinalium et Praesulum in Consistorio
congregatorum die XIII mensis Martii anno MCMLXXXIX, decrevimus ut
Canonizationis ritus calendis Novembribus eiusdem anni celebraretur.
Hodie igitur in Vaticana Basilica Sancti Petri inter Missarum sollemnia hanc
ediximus formulam: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad
exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de
plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Gasparem Bertoni et Richard um
Pampuri Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adseribimus,
statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
His prolatis verbis iussimus Decretales has Litteras confici et expediri.
Deo dein gratiis actis una cum praesentibus habitoque sermone de novis Sanctis
deque eorum virtutibus et operibus, primi caeleste eorundem invocavimus
patrocinium et augustiore ritu divinum sacrificium ad eorum pariter honorem
facere perreximus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Novembris, anno Domini
millesimo nongentesimo undenonagesimo, Pontificatus Nostri duodecimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana