The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER SACRAS

PAROECIALE TEMPLUM IMMACULATAE CONCEPTIONIS
BEATAE MARIAE VIRGINIS, QUOD IN LOCO «OUIDAH»
INTRA FINES METROPOLITANAE ECCLESIAE COTONUENSIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes Beninensis Nationis excellere novimus paroeciale templum Immaculatae Conceptioni Beatae Mariae Virginis in archidioecesis Cotonuensis locos «Ouidah» nuncupato dicatum, quod mirum arte ac pulchritudine non solum prisca habita est seder, ex qua Christi Evangelium est diffusum in nonnullos quidem populos Africae ad occidentem spectantis, sed etiam hac nostra aetate notum exstat centrum Christianae vitae operumque pastoralium et caritatis necnon pietatis in Deiparam Virginem, quam incolae eiusdem loci peculiari prosequuntur cultu tamquam suam Matrem, Magistram Augustamque Reginam. Qua re, cum Venerabilis Frater Christophorus Adimou, Archiepiscopus Metropolita Cotonuensis, nomine quoque Episcopi Coadiutoris, parochi ecclesiae clerique populique petiverit per litteras, die V mensis Maii hoc anno datas, ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae Nostrum signum tam dilectis finis cupientes praebere, illius Pastoris precibus censemus libentes obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potentate harumque Litterarum virtute perpetuum in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo atque dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus vero iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, sunt servanda. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum volumus esse ratas, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top