BEATAE MARIAE VIRGINIS LAURETANAE
SACRARIUM IN OPPIDO
FORIO ISCLANO LOCATUM AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM
ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Magna sane afficimur laetitia, in Isclana insula
Beatae Mariae Virginis cultum antiquam repetere memoriam cum videamus, ibidem
saeculorum decursu eiusdem venerationem pergere vel potius increbrescere. Nihil
mirum igitur in frequens celebreque sanctuarium Virgini Lauretanae dicatum
idemque in oppido Forio Isclano situm complures concessisse Cardinales
Episcoposque, Reges Principesque, quod tota insula marialis cultus primarium
habebatur iure meritoque locum. Nec desunt ibidem venusta artificia, quibus
templum ipsum locupletatur quaeque sunt pietatis fidelium testimonia. His
propositis rebus, libentes quidem occurrere Venerabilis Fratris Antonii Pagano,
Episcopi Isclani, precibus censuimus, qui et suum significans propositum et
cleri fideliumque, instanter postulaverat ut sacra aedes, Beatae Mariae Virgini
dicata, titulo a Nobis ac dignitate ornaretur Basilicae Minoris. Quapropter
omnino comprobantes ea quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina
Sacramentorum decrevit, Apostolicae Nostrae potestatis usi plenitudine, templum
quod supra memoravimus in numerum referimus Basilicarum Minorum, additis pariter
iuribus ac privilegiis quae cum condicione hac nectuntur. Neque neglegantur ea
quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» praescribit, die VI mensis Iunii
editum, anno MCMLXVIII. Contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.
Ceterum haud mediocris Nos tenet spes, aucta sacrarii dignitate, sacerdotes
inibi, religiosos, consociaciones fidelesque cunctos novum suscepturos
incitamentum ergaque Matrem caelestem renovatum studium, unde christiana res
magnum accipiat beneficium.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis
Novembris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana