The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE

MOVENTIBUS QUIDEM

STATUTA APPROBANTUR AD CURAM SPIRITUALEM MILITUM
REIPUBLICAE FOEDERATE GERMANIAE SPECTANTIA

 

Moventibus quidem commendationibus Concilii Vaticani II de speciali actione pastorali magnisque horum temporum mutationibus necnon novi Codicis Iuris Canonici promulgatione, Ipsi Nos Constitutione Apostolica «Spirituali militum curae», quae die XXI mensis Aprilis, anno MCMLXXXVI est data, generalem legem edidimus, per quam pastorale Ecclesiae ministerium pro iis omnibus, qui aut continue aut ad tempus armatorum copias participant, nova ratione canonice restauraretur. Memoratae Constitutionis Apostolicae praescripta secutus, Venerabilis Frater Elmarus Maria Kredel, Archiepiscopus Bambergensis atque ipsius Reipublicae Foederatae Germaniae Ordinarius Castrensis, diligenter Statuta conscripsit quae ad curam spiritalem militum exercitus Germanici spectant, illa nempe «Statuta ad curam spiritualem militum Reipublicae Foederatae Germaniae spectantia» in nonnullis immutando apteque perficiendo, quae Paulus VI, Decessor Noster ve. me., Litteris Apostolicis die XXXI mensis Iulii anno MCMLXV datis approbata evulgaverat. Nova eadem Statuta lingua Germanica composita, eademque «Statuten für den Jurisdiktionsbereich des Katholischen Militärbischofs für die Deutsche Bundeswehr» inscripta, cum rite a Congregatione pro Episcopis recognita essent, dein circa ea, et quidem ad mentem sollemnis Conventionis inter Apostolicam Sedem et Rem Germanorum publicam die XX mensis Iulii anno MCMXXXIII initae (extremum cf. additum Protocollum, sub articuli XXVII inciso quarto), etiam Moderatores Reipublicae Foederatae Germaniae sunt auditi. Quapropter, consults huius Secretariae Status Sectione de Rationibus cum Civitatibus auditisque precibus Nobis a Venerabili quem diximus Fratre adhibitis, necnon ratione habita incisi quarti articuli XXVII memoratae Conventionis, harum nunc Litterarum virtute et Apostolica Nostra potentate approbata nova edimus Statuta, quae nominavimus eademque qualia in textu hic addito apparent, ipsaque effectus suos ab ineunte anno MCMLXXXX habere volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Novembris, anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.

De speciali mandato Sanctissimi

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top