Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SAECULORUM DECURSU

TEMPLUM CATHEDRALE S. STANISLAO KOSTKA DICATUM IDEMQUE
IN LODZENSI LOCATUM URBE AD GRADUM EVEHITUR BASILICAE MINORIS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Saeculorum decursu sanctos caelites quantopere coluerit fidelis populus, satis ostendunt cum multa cetera, tum innumera per orbem terrarum templa. Quae res omnino ab Ecclesia probatur, quin immo fovetur, cum ipsi hominum suscipiant apud Deum validum patrocinium. Volentes libentesque igitur Venerabilis Fratris Ladislai Ziółek, Episcopi Lodzensis, satis facere postulatis censuimus, qui mentem quoque significans cleri fideliumque efflagitavit ut cathedralem aedem, S. Stanislao Kostka dicatam, in sua dioecesi sitam, in urbe scilicet Lodzensi, titulo ac dignitate Basilicae Minoris ornaremus. Nam templum istud quamvis ineunte hoc saeculo conditum, magnum habet pondus estque veluti columen fidei erga gentes quae circa sunt atque assidue frequentatur.

Itaque ea rata habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, factis quondam a Nabis facultatibus, Apostolica Nostra usi auctoritate, cathedrale templum quod supra memoravimus in numerum referimus Basilicarum Minorum, addimus pariter iura ac privilegia quae cum id genus sacris aedibus nectuntur, dum memoramus Decretum servandum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii editum, anno MCMLXVIII. Contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus. Pro explorato tandem habemus fidem christianamque actionem inibi florere, sed hac concessa dignitate uberiores fructus fore ut gignantur vehementer speramus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Decembris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana